# Polyhistor. Vol. 3 152.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 152.5 to 152.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/152.5

Primum, volumen illud ingens, quod Naturae theatrum inscribitur, unde Apiarium etiam suum depromsit: Tum liber de colo, inquo ex sanctorum Patrum sententia probare contendit, Coelum esse fluidum, non autem solidum, ut universa Philosophorum schola desendit: Deinde prodigiosorum omnium Physica expositio, pluribus libris comprehensa; tum coelestis natura, non minus multis lbris exposita; tabulae etiam Philosophicae, in quibus omnium vis & natura plantarum, Mexicanarum quoque, luculenta oratione narratur. His additur Metallophytum, Urbano VIII. & Card. Barberino dicatum; Physica Mathesis, & universale rationis speculum, ubi scientiarum ars omnium copiose tractatur. Neque his tantum, quantumvis latissimis, doctrinarum finibus se illa vis ingenii continuit; sed tantum flumen, extra ripas diffluens, in alias etiam disciplinas & ad eam Philosophiam, quae est de vita & moribus, exiit, atque Moralia, Paradoxa, Monita, & his similia quam plura, in vulgus emisit. Ad sui aliorumque exercitationem publicam domi suae Academiam instituit, quam Lynceorum nomine appellavit; in qua & ipse, quoad vixit, principatum obtinuit. Autor erat Academicis suis, ut aliquid scriberent; cujus autoritas eo majus apud cos pandus habebat, quod suum ad illam exemplum accedebat, qui nullum scribendi finem faciebat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
