# Polyhistor. Vol. 3 154

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE ALIIS ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/154

In illâ magnam sibi famam Octavius Tronsarellus acquisivit; sed in magnam cum Margarita Scarrochia, poëtria nobili, contentionem venit super symbolo hujus Academiae, quod erat, salinum plenum salis, cum hoc dicto: à Sole; de quâ liticulâ legi potest Erythraeus Pinacoth. III. num. 36. Plures Romae memorantur Academiae, à J. Ferro, Delficorum, Incitatorum, Intricatorum, Partheniorum, Renovatorum, Uniformium; à Gregorio Leti Phantasticorum, de quibus omnibus, quae dicam, non habeo. In Venetorum urbe multae institutae fuere Academiae: ubi primum occurrunt Academia veneta & Vinitiana κατʼ ἐξοχὴν ita dictae, quae voces non unum idemque significant. Testis Joh. Ferrus Theatr. d Imprese part. 1. cap. 31. Ne creda il Lettore essere la medesima la Veneta e la Vinitiana. Percioche se bene queste due voci in altro significando sono sinonime e significano l istesso, qui però prese in significatione d Academia fanno diversità: poiche la Veneta hà per corpo una Palificata à modo di quelle che si fanno in Vinegia, quando si vuol fabricare col motto. Hinc attollere moles, & la Venitiana ha la fama col verso: Cosi dal basso me ne volo al cielo. Fuit illic Academia Incognitorum, quam instituisse dicitur Joh. Franciscus Loredanus, Senator Venetus, variis scriptis celebratissimus. Ejusdem Academiae Collega fuit Angelicus Aprosius Vintimiliensis Augustinianus, cujus multi sunt elegantissimi, plerique tamen ἀνέκδοτοι, libri, quorum catalogum recenset Gregor. Leti Ital. regnant. part. 4. l. 3. à p. 358. ad p. 410. ubi & multa in illum cumulat elogia. Ejus viri Athenas Italicas, Bibliothecam Aprosianam, ita exspectant viri docti, ut desiderium ampliùs non ferant. Horum Academicorum vitae sunt peculiari libro Italico congestae, cui titulus: Le glorie de gli Incogniti, overe gli huomini illustri dell Academia dei Signori Incogniti di Venetia. Venet. 1647. in 4t0. cujus tamen libri verus autor ignoratur. Sunt, qui Loredanum ipsum autorem volunt, ut Philippus Labbe in Bibliotheca Bibliothecarum: Quod meritò in dubium vocat Placcius libro de Anonym. scriptoribus, cum ii, qui vitam ejus scripserunt, ac libros recensuerunt, nullam ejus mentionem faciant, neque 26verosimile sit, ipsum sui Panegyristen futurum Loredanum.* Fuerunt porrò in illa uibe Academici. Allettati, Approvati, Cortesi, della calza, disgiunti Disingannati, Fileleuteri, Immaturi, Intricati, Maritimi, Securi, Assecurati, Svegliati, Pere27grini. Discordanti, Instancabili, Gusfoni, accesi. * Patavii illustris primùm Academia est, cujus historiam Riccobonus singulari libro descripsit. Hinc sunt Academici Aetherei à Scipione Gonzaga instituti, cujus elogium vide apud Erythraeum Pinacoth. II. n. 11. Animosi ab Ascanio Martinengo Abbate instituti, de quibus exstant duae doctae orationes Antonii Riccoboni, quarum prima est de primordiis Academiae Animosorum, altera de insigni eorum; illa octava, haec nona in volumine primo Orationum Riccoboni, Petavii editarum. Fuerunt illic Anhelantes sive Aspirantes, Orditi, Incogniti, Constantes, Elevati, Immaturi, Inflammati, Ricoverati, Sitientes, Sperantes, Affettuosi, Hoplosophisti, Delii, Rinascenti, Stabili. Florentiae Furfurariorum s.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
