Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 155.5
Unproofread scanNot analysed yet
Baptista Manso Villae marchione insti 32 tuti, qui generis splendore &artium studiis clarissimus summam laudem in eo ponebat, ut honestis adolescentibus se ducem praeberet, quem proinde cum Strozza comparat Erythraeus, Pinacoth. III. num. 13. ita tamen, ut hunc 32longè praeferat. *Strozzae institutio, teste illo, iis tantum disciplinis continebatur, qua animum adolescentis quadam humanitate expoliunt; at Mansi in juventute erudienda industria multò progressa est longius: etenim non solum iis excultos disciplinis efficiebat, quas diximus, eos, qui se ipsi commiserant, verum etiam aliis prope centum artibus instructos ornatosque reddebat; equos frenis regere, sibi dicto audientes facere, in gyrum compellere, in cursus cogere; tum ad ludendum arma suscipere, ut, ludicra illa armorum tractatione edocti, discerent, quemadmodum iis uti deberent, cum ea ad pugnandum essent sumpturi; tum, saltare, citharizare, ad chordarum sonum psallere, atque ea omnia facere, quae sine reprehensione à viri nobilis persona abesse non possunt: &ideo praecipuus fuit autor, Neapoli collegium Nobilium inslituendi, ubi adolescentes nobiles iis studiis operam darent, quibus eos aequum erat impertiri: praeterea, in eadem urbe, Otiosorum Academia unà cum aliquot aliis initium dedit.