Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 158-2
Unproofread scanNot analysed yet
numerus alibi certus, alibi pro arbitrio. Sunt, in quibus non admittuntur, nisi Nobiles, Electiones instituuntur suffragiis secretis. Admittuntur Cardinales, &Exteri quoque interdum invitantur, qui meritis illustres. Quaelibet Academia Directorem habet, principemque suum, simulque Protectorem, qui vel fundator ejus est, vel ex illius familiâ. Locus certus solet assignari pro conventibus, vel in aedibus fundatorum, vel alibi. Etiam matronae larvatae interdum accedunt: nam &illae in poësi se exercent, scripsit. que Laurentius Legatus Museum Poëtriarum cum Iconibus, teste Gregon. Leti, Ital. regn. part. 3. lib. 2. pag. 185. Admittuntur auditores acceptâ certâ tesserâ. Unus Academicus in multis Academiis admitti potest. Suntque. qui vel 15. Academiarum membra sunt, solentque viri doctrinâ insignes ad hos honores invitari: Quo enim doctiores socii sunt, eo majoris famae est Academia. Excitarunt haec Italorum exempla etiam Gallos, ut &ipsi Academias erigerent. Capellanus Richelio earum autor fuit. Ipso ergo dirigente instituta est hoc titulo: Academit Francoise. Caeteri enim tituli, qui aliis placuerant, Academie des beaux esprits, l Academie de! Eloquence, ! Academie Eminente, per allusionem ad Cardinalitiam Richelii dignitatem, à Richelio ipso rejecti sunt. Displicuit illa titulorum affectatio, quae Italis familiaris est, quod &innuit, qui ejus Academiae historiam scripsit, Dn. de Pelisson. Ita enim de hoc titulo: Au choix de ce nom qvi n’a rien ni de superbe, ni d’ etrange, elle à temoignè peut-estre moins de galanterie; mais peut estre aussi plus de jugement &plus de solidité que les academies de delà les monis, qui se sont piquées d en prendre ou de mystericux, ou d ambiticux, on de bisarres, tels q on les prendroit en un carrousel, ou en une mascarade: comme si ces exercices d’ esprit estoient plutost des debauches &des jeux, que des occupations serieuses. Laudat proinde Academiam Florentinam, quae caeteris omnibus antiquior est ac simplex, quod sine ullâ affectatione nomen assumpserit. Idem antor eodem in loco promittit, se aliquando de Italiae Academiis earumque cognominibus scripturum. De illo quoque Gabriel Naudaeus, quem ille citat in Dialogo suo, de Mascurat agere videtur. In hac verò Gallicae Academiae historia habetur 1. Origo ejus. 2. Literae ad Richelium pro impetranda protectione cum διατυπώσει Academiae. 3. Privilegium Regium. 4. Statuta, dies, locus, forma, conventus. 5. Institutio ipsa &quae post illam contigerunt. 6. Memorabilia quaedam, quae circa hoc negotium evenerunt.