# Polyhistor. Vol. 3 160-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/160-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/160-2

Quare cum hoc mald te quasi subito fulmine consternatum existimarem, mearum esse partium duxi, ut vel literis meis erigerem animum tuum, &, si possem, te ipsâ juvarem; Etsi ipse eo loco sum, ut aliorum indigere potiùs consolatione videar, quem amicorum suorum calamitates aeque ut suae affligunt. Verum ut virtutis & sapientiae praesidia in omnibus meis casibus robur animo meo subjecerunt. ita tu quoque nunc locum illis relinques, & ad haec fortunae tela te Achillem quasi πάνοπλον ostendes, vel Antaei instar è casu ipso novas vires resumes. Quid enim est, quod te angere magnopere possit: qui meminisse potes & sane debes, hominem te esse natum, eaque conditione vivere, ut fortunae vicissitudines, quas in hac vita sustinemus, subterfugere non possis. Imò, si recte rem putare velis, non est, quod fortunae magnopere succenseas, quae plura in te bona largissimâ manu cumulavit, ut leviore hoc malo illorum redimere invidiam posse videaris. Cum enim plerumque aliorum exemplo vel felices nos faciamus, vel infelices (nam felicitate illa, quam animo suo possidet sapiens, nemo est contentus) ab utraque parte ejusdem vitae fortunaeque homines circumspice: & to prae caeteris illis ornatum commodis videbis, qualia ne votis quidem suis homines tibi similes promittere sibi potuerunt. Florent illa virtutum tuarum proemia, & ita quidem florent, ut fructus earum nulla tibi invidia eripiat, nulla temporum calamitas intervertat. Hâc itaque parte securus, si jacturam tuam bonorum tuorum cumulo apr penderis, ut illis supra omnes te constitutum, ita hac omnibus te inferierem esse deprehendes. Percense enim modò animo, quot quantaeque strages nobilissimorum hominum in Republica fuerint, quam illi vita, fama, salute, fortunis omnibus eversi, ne minimam quidem, si vita ipsis salva est, spem sibi reliquam sentiant. Rempublicam ipsam vide, nihil profecto est in illa, quod tenere bonos homines tuique similes possit; omnia flagitiis & sceleribus sunt oppressa; animam agit libertas, judicia & leges corrumpuntur; ipsa denique Salus morientem civitatem servare non potest. Quid ergo est, quod te hîc teneat? an quod cadaveri ejus velis immori, & communi cum vectoribus ejusdem navis perire naufragio? Itaque felicem te, qui ex illorum hominum consortio abis, non tam ab ipsis relegatus, quam ipsos à te, quod Diogenes faciebat, relegans. Vivere igitur tibi potes, & ad te bonamque mentem redire, postquam ab illis discesseris. Venies & ad nos tui amantissimos, omnibusque officiis, omni necessitudine conjunctos; quorum hospitiis, amplexibus, animis gratissimus hospes excipieris; quorum quotidiana colloquia facilè omnem, quam animo concepisti, aegritudinem tibi abstergent. Denique & solari in hac calamitate te possunt honesta hominum judicia, qui injuriam tibi factam norunt non solùm, sed & suis sententiis damnarunt. Ne quid de iis dicam, qui solam potentioris tui hostis autoritatem secuti, eam, quam ore protulerunt, sententiam toto animo & pectore execranciantur, eam publice contrariaque sententia damnaturi, st, quod verè sentiunt, impunè etiam in judicio efferre possint.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
