# Polyhistor. Vol. 3 163.6-7

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 163.6 to 163.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/163.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/163.6

Accedit temporum summa iniquitas, quae, cum virtute nostrâ stare poteramus, suo quodam turbine in casum rapiunt, & communi ruinâ involvunt. Omnia enim sunt indies graviora & acerbiora exspectanda. Ad literas me ablegas & studia, ut in iis consenescam, & in earum sinu has molestias deponam: Magnifica quidem haec & honesta est oratio. Sed vellem ego hîc te videre Hectorem & Achillem, qui tam forti animo sit ut hoc praesidio munitus, ferre hos insultus aequo animo possit. Vellem, qui os philosophum sonas, etiam pectus hoc nobis praestare possis: Bbbb 2 possis; qui humines sumus, & miseriarum sensum exuere non possumus, Nam ut illam è Stod sapientiam profiteamur, à nobis non impetramus, cujus magissti suâ ipsi doctrinâ in ruborem dati in modiis suppliciis atque in equuleo ipso se felices gloriantur. Omnes svilicet extra necessitatis tela constituti minficè animosi sunt, & generosum illud pectus ostentant, trepidaturi, ubi calamitatum moles oppresserit. Sustineo tamen me, ut possum. studiorum consuetudme, ut, cum ab aliis contemplationibus animus avocatur, paulatim memoriam malorum deponat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
