Latin
DE CONVERSATIONE ERUDITA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 164
Unproofread scanNot analysed yet
In his conversandi ars consistit, prudentiaeque civili ad latus jungi debet, quae sine illâ rudis futura est ac ingrata, &nonnunquam fine sus fru4 strabitur. *Sed illa in solo σοχασμῶ consistere plerisque creditur, ac infinitè vagari, ut in ordinem redigi non possit: Qui tamen errare mihi videntur; cum ipsa negotia civilia accurate satis praeceptis comprehendi possint. Quam diligentissimè hic excutiendum τὸ φυσικὸν &ἡθικὸν Morum ac Affectuum, in quibus omnis rerum cardo versatur, ex quorum affectionibus ad personas, negotia loca, tempora, applicatis, illae conclusiones formandae sunt. In consilium adhibendi Physiognomici scriptores, Porta, Camillus Baldus in Physiognomica Aristotelis, libro de propensionibus hominum, libro Italico de Conversatione, Scipio Claramontius de conjectandis latentibus animi affectionibus, &plures alii, qui vel incertis, vel fugitivis dissertationibus de hoc argumento scripsere: ita feliciori pede hâc in re progredi possemus, &tandem artem certis constantem principiis hinc efformare. Quae cum saepe mecum perpenderem, non inglorium aut inutile opus credidi, si quis, quae in universum de conversatione dicuntur, ad rem literariam applicet; in quâ post meditationem nostram omne punctum fert Conversatio, quae &ipsa novis meditationibus viam sternit. Pro mente excolenda laboramus; illi ut benè sit, etsi divinâ gratiâ &nobis ipsis praecipuè indigeamus; tamen aliorum etiam opera requiritur, ut sapere rectè possimus; quemadmodum ad corpus hoc sustentandum ope &auxilio, aliorum *Quare titulo HOMILETICES ERUDITAE licarere non possumus. brum mihi scribendum aliquando proposui. Verùm cum spes mihi inchoare longas in hâc varietate &multitudine rerum, quibus distringor, atque lubricâ hâc meâ valetudine, non liceat; integri libri materiam in paucas pagellas contraham, si fortassis illa studiosa juventus, cui omnis meus labor servit, sibi profutura arbitretur. Primùm quasi solum omni huic contemplationi substernendum est, quod summus rerum civilium Magister Aristoteles libro secundo Rhetoricorum nos docuit, qui Oratorem civilem formaturus ea ipsi praecepta in moribus &affectibus hominum explorandis dedit, ut non auditoribus suis tantùm, sed omnibus, cum quibus conversatur, placere, eorumque quod in societate civili potissimum est, gratiam sibi conciliare possit. Inprimenda ergo sunt animo penitus, &altis quasi radicibus defigi debent, illa de moribus &affectibus axiomata: quae quasi ἡκήύματα sunt, unde omnis haec tractatio velut in ramos suos dispescitur. Elegantissimam in summâ brevitate horum axiomatum διατύπωσιν dedit Vir Cl.