# Polyhistor. Vol. 3 166

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE CONVERSATIONE ERUDITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/166

* Alii nimis vasta moliuntur, de quibus illud Horatianum dixeris; Conantur tenues grandia, coelum ipsum stultitia petunt, cum vel ipso animi, vel fortunae pondere in terram deprimantur, aut Phaëtontaeo supplicio insanas 12 spes luant. * Nulla est tetrior ingenii pestis, quam si philautiâ vitiosâ inficiatur. Illa in omnes vertigines & scopulos abripiet, ac ipsum exitium struet. Etsi enim honesta sui fiducia non improbanda est, neque sine illâ quicquam praeclari suscipi potest; tamen esse in illâ modus debet, & ne infinitè vagetur, coërcenda est. Eo nonnullorum excrescit è fiducia nimia ambitio, ut sinistro aliorum judicio in extremam incidant insaniam: Quod Barlaeo accidit, qui ob praelatum sibi Spanhemium in maniam incidit, seque ipsum in puteo suffocavit, quod de eo Sorbierius refert epist. 64. extatque apud Duportum Musarum Subsecivarum lib. 1. de eo epigramma. Spectat & huc Vincentii Gramignae exemplum, qui ex pudore & verecundia, quod ad difficile argumentum non respondisset, totius triennii silentium sibi ipsi 13 indixit, teste Erythraeo, Pinacoth. I. num. 44.* Infelicissima semper ingenia existimavi, quae sibi solis sapere volunt, atque omnia antiqua, tot seculorum & sapientum suffragiis probata, è sedibus suis convellunt: Quae quidem strepitus movent, sed perennes famae plausus non referunt; Quemadmodum Cometae oculos quidem omnium in se convertunt, sed post aliquot dies vel menses corporum suorum lumen absumunt. Illis accenseas, qui non nisi per aliorum contemptum emergere laborant, cum magna nomina impugnant, atque ex Herostrataeis conatibus palmam sibi acquirunt. 14* Quidam ita animati sunt, ut non Junonem, sed nubem, amplecti malint, quorum studium omne non in disciplinas ipsas earumque verum ἔργον, sed in περίεργα fertur. Quicquid illi vel in maximè seriis rebus suscipiunt, omne ludicrum & ineptum est, & vel in subtiles, vel eruditas, vel difficiles nugas resolvitur. Qui Historiae studium colunt, cum maximus ex ea in rem civilem fructus redundet, in inanes quasdam rituum observatiunculas dilabuntur. Qui Physica tractant, pro utilissimis & praestantissimis doctrinis, in florum, concharum similiumque rerum inanes speculationes abripiuntur: quorum Anthomanian & Conchomanian ridet Welschius Hecatosth. I, Obs. 84. reduviam potiùs, quam caput curantium. Sunt quaedam in singulis disciplinis ineptiae, ac, ut ita dicam, praestigiae, quibus vanissima capi ingenia solent, cordatis prudentibusque viris semper explosae. Sed qui illis delectantur, doctissimi Fabulatoris dictum audiant; Nisi utile est, quod facimus, mul, stulta est gloria. Quot sunt, qui incerta omnia seqvuntur! cum, si in uno solo habitarent, omnium ferre suffragia potuissent. Nunc verò, si non omnibus ridendos se praebent, mediocrem aliquam vel tenuem doctrinam nidiculâ pompâ ostentant.“ Non incommodè omne studiis incumben 1) tium genus cum tribus comparaveris, Fucis, Crabronibus, Apibus. Fuci sunt homines ignavâ operâ, philosopha sententiâ, compilatores vel dolosi vel inepti, vani scientiarum ostentatores, agyrtae, aretalogi.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
