Latin
DE CONVERSATIONE ERUDITA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 167
Unproofread scanNot analysed yet
Crabrones sunt feroculi illi, qui, ut decti videantur, aliis insultant; cumque predesse nullâ re possint, strepitu tantùm molesti sunt. Apes sunt, qui illud doctrinae &sapientiae mel è variis floribus congerunt, &bonae famae fragrantia orbem eruditum implent. Hîc se ergo ipsum quis examinet, an interfucos &crabrones, an vero inter apes locum sibi esse velit. Notitiam sui Notitia aliorum sequitur: Nam qui se ipsum rectè ex 18 ploraverit, &ad Lydium lapidem virtutum &decori examinaverit, rectiùs de aliis judicare poterit. Considerari etgo illi Eruditi, cum quibus conversari cupimus, debent, 1. ratione temperamenti, sunt enim Melancholici, sanguinei, biliosi, phlegmatici. 2. Ratione aetatis, ut juvenes, senes. 3. Ratione sexus, ut viri, virgines, feminae. 4. Ratione fortunae ut Divites, nobiles, potentes, scriptis clari, pauperes, miseri, exules, inventores novarum terum, secretorum possessores. 5. Ratione gentis &patriae ut, Galli, itali, Germani, Septentrionales &c. 6. Ratione conditionis, status, officiorum ut Eruditi, Principes, in autoritate positi, Heroës, Literarii, Politici, Aulici, Academici, Milites, Privati, Mercatores, Eremitae literarii &solitarii, Sacri Ordinis homines, Monachi, JCti, Advocati, Medici, Philosophi, ὁμότιχνοι, Peregrini, Cives. 7. Ratione virtutum, vitiorumque his oppositorum, Morum, item Affectuum; ubi Aristotelis illa tria capita spectari debent: Qui, erga quos, quibus ex causis. Spectabimus hîc Religiosos, Atheos, superstitiosos, hypocritas, ambitiosos, magnificos, superbos, maledicos, contemptores, adversarios, feroces &ingenii tyrannici, Luxuriosos, Voluptuarios, Affabiles, Urbanos, Morosos, Tristes, Avaros, liberales, veraces, mendaces, dolosos, assentatores, severos, crudeles, injustos, invidos, calumniatores, imprudentes, intempestivos, garrulos, inconstantes, molestos, credulos, suspiciosos, diffidentes, temerarios, vindictae cupidos, meticulosos, obstinatos, pusillanimes, curiosos, extemporales, ἐνεργητικοὺς, quos activos dicere solemus, industrios, incuriosos, laboriosos, beneficos, hospitales, gratos, ingratos, querulos, mansuetos, ebriosos, cavillatores, κενοδθξους, gloriatores, modestos, occupatos, iracundos, φιλοναίκους, varios; mirabiles, admirantes omnia, insociabiles, gloriae contemptores, rusticè verecundos, in diem viventes, tergiversatores, σκοτεινοὺς, perplexos subtilitatum affectatores, &si qui praeterea sunt: quorum singulorum ingenia ad conversandi rationem expendenda.