# Polyhistor. Vol. 3 168

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE CONVERSATIONE ERUDITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/168

Possunt enim illi mores & affectus considerari, vel ut per se tales, vel cum respectu ad personarum conditionem, unde certum quasi temperamentum omnis conversationis est. Sed nos hîc summa tantùm rerum vestigia sequimur, & quoniam exhaurire argumentum hoc totum non liceta paucis tantùm axiomatibus praecipua complectemur. Summum hoc in omni conversatione tenendum est, ut aliquam de nobis opinionem excitemus, & nemini molesti simus: quorum alterum animos erga nos inclinat, alterum impedimenta tollit; Unde tandem favor & amor consequitur, cujus excitandi varii quoque aliàs modi sunt generales; qui ad omnem, non solius eruditi, conversationem pertinent, & hîc quasi praesupponi debent. Ut opinionem aliorum nobis excitemus, haec praecepta observanda sunt. I. HONESTATEM VULTU, VERBIS; FACTO, EXPRIME. Nihil magis allicit animos, quam bona mens, quae per se virtute suâ, quasi quodam magnetismo, trahitur. Qui versuti sunt, callidi, simulatores, tricatores, litium seminatores, quorum vitae genus in istis rebus versatur, quae multum fallaciae conjunctum habent, eos suspectos plerumque habemus, cum semper ab illis insidias metuamus. Praeterea homines omnes ad fucum & ad speciem compositi, ad quaestum intenti, pessimae vitae & morum, abalienant à se omnium bonorum hominum animos; quibus accensendi sunt Athei, qui cum Deum non venerantur, nihil in humanis sanctum habebunt, atque ab omni conversatione meritò removendi sunt. Pietas verò & honestas contrà mirificè hominum favorem excitant, & amplissima saepe beneficia etiam ab ignotis extorquent. Qui magnorum arcanorum possessores sunt, ad familiaritatem non admittent, nisi nomines probos. Amabunt tales Discipulos Praeceptores, promptioresque illi in erudiendis bonis erunt, quàm in distortis & pravis ingeniis. Quis non laudat illam in Salmasio generositatem, qui vel amplissimi stipendii spe adduci non potuit, ut Richelii historiam scriberet, quod ipsi multa essent adversus animi sententiam & in veritatis praejudicium scribenda, de quo apud Patin. Epist. 2. Honestas illa non ex factis tantùm, sed ex ipso etiam vultu, gestu & verbis elucere debet: ex his enim statim de animo judicatur. Non possumus nisi cum fastidio excipere illos homines, quos σοβαροὺς, ὑψηλοὺς, μετεώρους, ὑψαύχενας, ὑποτιάζοντας Graeci appellant. Autor est Aelian. l. 3. var. bist. Platonem cavillationem & irrisionem quandam in vultu Aristotelis notasse, unde ad impudentiam natum censuit. Eam vultus honestatem vel ab oratore fuo Rhetores requirunt, Cic. I. 2. de Orat. Ad conciliandam benevolentiam hac adjuvant in Oratore, lenitas vocis, vultus, pudoris significatio, verborum comitas. In Pompejo Plutarchus laudet τὴν ὄψιν οὐ μετριως, συκδημαγωγοῦσαν καὶ προεντυγχάνουσαν ἀυτοῦ τῆς φωνῆς vultum non mediocriter gratiosum, quique tacitis nescio quibus illecebris hominum studia benevolentiamque pelliceret, atque adeo praeveniret vet ejus orationem. Chrysostomus de S.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
