Latin
DE CONVERSATIONE ERUDITA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 169
Unproofread scanNot analysed yet
Meletio loquens τρυφὴ ἡν μιγίστη τὸ τῆς ἀγίας ὄψεως ἀπολαύειν ἐκείνης. Erat summa voluptas frui illo sancto vultu. Vidimus nonnunquam solo aspectu persuasisse Oratores: Habitat enim in vultu animus, qui, si bonus ac honestus est, radios ex ipsâ illâ vultus compositione spargit, qui se aliorum animis ingerunt. Quidni ergo in conversatione erudita idem fieri possit, ubi mutuis modestisque colloquiis animi ipsi inter se coëunt &miscentur. Omnis enim, ut Cic. de Orat. l. 3. ait, motus unimi suum quendam à natura vultum habet, &sonum, &gestum: totumque corpus hominis, &ejus omnis vultus, omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut à motu animi quoque sunt pulsae. II. Axioma nobis sit: ERUDITI FAMAM AUCUPARE, ET ESTO. 19 Qui eruditorum amicitiam ambit, ipse eruditus esse debet: Quemadmodum enim, ut Graeco proverbio dicitur, Τέττιξ μὲν τέττιγι φιλὸς, μύρμηκι δὲ μύομηξ, ita sua quoque sunt eruditis commercia &consortia, quae non nisi vario doctrinae sapientiaeque coagulo coalescunt. Non sufficit inanis aliqua eruditionis species, quibus imperitis quidem imponi potest. viris prudentibus &doctis non item. Ipsa quoque eruditio thesauro abscondito similis; quae nisi in publicum proferatur, ut aliis quoque eruditione nostrâ constet, nos ipsi ab eruditorum orbe quasi divisi vivemus. sunt nonnunquam homines, qui vel sui diffidentiâ vel generositate quâdam nimiâque fiduciâ &aliorum contemptu, secessus quosdam amant, ut sibi sapere possint; sive vanâ aliquâ philautiâ inducti id faciant, sive quod ad arcanorum sapientiam admissi caetera vulgaria aspernentur: Quos ego Eremitas literatos dicere soleo, qui cum se ipsos ab omni hominum vel eruditorum societate sejungent, ad conversationem eruditam animum nunquam applicabunt, neque aliis, qui amicitiam eorum ambiunt, facilè aures dabunt; nisi forte iisdem moribus sint, &ad easdem artes &scientias eodem instinctu ferantur. Ut ergo constet esse te eruditum, vel specimine aliquo, quod alii tibi potius extorqueant, quam tu aliis obtrudas, vel erudito colloquio ostende. Saepe uno arguto &eleganti epigrammate plus famae quidam sibi pararunt, quam vastis alii libris, in quibus multum laboris, parum ingenii est &judicii. III. Praeceptum est: VIROS MAGNOS ET DOCTRINA ILLU. 2I STRES VENERARE. Non de vivis tantum, sed &de mortuis hoc dictum puta. Infelicissimi ingenii signum est, si quis viros totius orbis eruditi &multorum seculorum suffragio probatos suo judicio de famae possessione deturbare velit. Sunt, qui, ut famam aliquam aucupentur, magnis &illustribus viris bellum indicant, Gigantum fraterculi, vel potius Pygmaei. Aversabuntur omnes hominem talem, licet interdum eruditionem non damnent, perpetuaque infamiae macula etiam post fata illos comitabitur. Praeterea non magnae tantum arrogantiae ac malitiae hoc signum est, sed &inscitiae: Solent enim plerumque tales homines praecipiti aliquo judicio ferri, cum accuratè non legerint &expenderint omnia.