Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 17
Unproofread scanNot analysed yet
Literariae Civibus merito cum reddiderunt venerabilem, ita Optimates ejusdem, paris gloriae vel jam compotes, vel cupidos, ad amorem ejus non potuerunt non provocare. Natae hinc ipsi tot cum Viris, &Germaniae, &Regionum Europae exterarum, Summis, &ob doctrinam omnigenam inclytis, Amicitiae, &cum plerisque Literarum etiam Commercia. Batavos atque Anglos supra, in Secundi Itineris Literarii Historia (§. 11.) ,jam recensui, sed Gisbertum tamen Cuperum, Summae in patria dignationis, nec minoris doctrinae, Virum, ac Jac. Tollium, magni nominis Philologum ac Chymicum, illis, Thomam autem Willisium, Medicum atque Anatomicum Regiae Londinensis incomparabilem, &Eduardum Bernhardum, Polyhistora Academiae Oxoniensis Iuclytum, his jungendos, praeterii. Ex Italis, suis Noster Amicis annumeravit Ant. Magliabechium &Joh. Ciampinum; e Gallis Pet. Dan. Huetium, Aegid. Menagium &Pet. Petitum; e Danis Thomam Bartholinum, Vitum Beringium, Ol. Borrichium, Wilh. Wormium, Pet. Resenium &Hildebrandum ab Horn, Kiloniensem, Regium ex Auditore quondam suo ad Moschos Legatum; in Suecia Ol. Rudbeckium, Ol. Verelium, Laur. Normannum, &Ornamentum Regni hujus Adoptivum insigne, Joh. Schefferum; in Livonia Nicolaum &Henningum Wittenios; in Borussia Joh. Rölingium Nostratem &Joh. Pet. Titium. E Germanis, quorum longe major est numerus, brevitatis studio non nisi paucos, &τῶν ἄλλων ἐξόχους, allegabo, Vitum scil. Ludovicum Seckendorffium, Ezech. Spanhemium, Jobum Ludolsum, Gotfr. Guilh. Leibnitium, Frid. Rappoltum, Joh. Andr. Bosium, Frid. Bened. Carpzovium, Henr. Meibomium Juniorem, Ott. Menckenium, Joach. Fellerum, Casp. Vogtium (Wismariae, Patriae utrique communis, Consulem), &Heroinam Illustrem atque Eruditissimam, Henriettam Catharinam Gersdorfiam. XX. Chersonesus haec nostra, uti Patronos ei dedit Principes suos Serenissimos, Magnatesque in horum Aulis praecipuos, Joh. scil. Adolphum Kielmannum, Parentem, ejusque; tres Filios, Joachimum Alefeldium &Mart. Bockelium in Gottorpiensi, &in Eutinensi Christianum Cassium, ac haud paucos praeterea alios ex Ordine Equestri Proceres, ita Amicos etiam, ex Eruditorum Coetu, conciliavit plurimos. Quos inter e Slesvicensibus haud praetereundi Marqu. Gudius, coeterorum omnium facile Princeps, Joel Langellottus, Archiater Ducalis, Ad. Olearius, Bibliothecae Praefectus, Joach. Rachelius, Scholae Moderator, &Pet. Axenius, JCtus, coeteris jam defunctis superstes; ex Hamburgensibus, Mich. Kirstenius, Mart. Fogelius &Vinc. Placcius, Gymnassi Professores; e Lubecensibus, Henr. Bangertus ac Abrah. Hinckelmarmus, Athenaei publici Rectores, &Achilles Daniel Leopoldus, JCtus, e Tonningensibus denique (cum alios, qui diversis in locis vixerunt, fuse jam enuenumerare non liceat), Jac. Holstius, doctrinae majoris, quam famae, Poliater. E Collegis tandem Kiloniensibus, Musaeum, Christ. Korholtum, Paulum Sperlingium &Christoph. Franckium, Theologos, Ericum Mauritium, Sam. Rachelium &Sam. Reyherum, JCtos, Casp. Marchium, Joh. Dan. Majorem &Joh. Nicol. Pechlinum, Medicos, &e Philosophis Ad. Tribbechovium, prae coeteris aestimabat, Kortholtique imprimis, Franckii, Mauritii, Marchii Hospitis, Pechlini (Convictoris sui per annos complures ac Domestici), Tribbechovii, atque Georg. Ern.