# Polyhistor. Vol. 3 173

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE CONVERSATIONE ERUDITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/173

De hoc affectationis vitio, quod Gallis pedanterie dicitur, multa eruditè Autor artis cogitandi in Disc. primô: Recenset nonnullos hujus vitii in eruditis characterismos Bailletus in libro de Judiciis doctorum tom. 1. part. 1. §. 2. De variis in parandâ famâ artibus & praestigiis extat elegans Johann. Comirii Oratio Poëmatibus ejus annexa, quae hoc nostrum axioma mirificè illustrabit. V. Axioma est: DEFECTUS TUOS ABSCONDE. Ut ostentare in 26 tempore virtutes, ita defectus suos occultare, Viri prudentis est. Ut ille Politicus omnium optimus est, qui imprudentiae suae errores tegere novit; ita ille vir Eruditus prae caeteris habebitur, qui defectus suos callidiùs celare novit. * Tres defectuum latebras, ut vocat, Verulamius constituit: quarum 27 prima illi est Cautio, quando iis rebus abstinemus, quibus pares non sumus, cum audaces se omnibus rebus ingerant, ac prudentiorum risui se exponant. Secunda est Praetextus, cum defectibus nostris benignâ aliquâ interpretatione viam sternimus, quasi aliunde provenientibus, aut aliò tendentibus. Tertia Confidentia, cum illa contemnimus, quae ipsi assequi non possumus: ut mercatores, qui suas merces, licet ignobiliores, extollunt, aliarum pretium imminuunt. Singula haec, ab illo prudentissimè observata, etiam in re literaria atque conversatione erudita usum insignem habent, quae satis per se fine ulteriori elucidatione intelligi possunt?* Idem in arcanâ suâ studiorum 28 methodo cap. 14. diligentissimè inculcavit Alexander Fichetus, qui inter alia studiorum mysteria etiam hoc proponit: Defectus majori studio tacendi sunt. Etsi enim fasces prae modestiâ summittendi sunt, prodenda tamen non sunt apud alios, quae videntur nocitura: notitiam enim defectuum illico fama malum velocissimum centum spargit linguis; ac ut sunt ita comparati à naturâ mortales, ut aliorum sic malis & inopiâ gaudeant, ut curiositate gestiunt ea cognoscendi, magnâ famam credulitate excipiunt, magnaque despicientiâ notatos proseqvuntur & contemptu. Neque ergo memoriae defectus, nec difficultas componend, nec studendi molestia, nec capitis aut eculorum imbecillitas, nec ingenii tenuitas in medium est proferenda. Qui non habet facultatem Orationis extemporaneae, quam in Oratore exigit Quintilianus, ille conversatione crebrâ debet abstinere, aut domo paratas efferre in medium materias, quod etiam illi praestant, qui pedanea in coetibus valent eloquentiâ; satius tamen est, ut pulpito & rostris contenti sint, ne decrescant, seque ipsis minores esse videantur. Caeterum nunquam in publicum prodeat disputaturus, peroraturiis, aut aliud quidpiam praestiturus, nisi paratus eximiè, & ad concitandam admirationem instructissimus. Vel unica minus ornata minusque compta disputatio hominem capite minuit & famâ: omnium autem maximè elaborata sit oportet, quae prima est, quia ab eâ successus & opinio pendet. Consequitur ergo ex his, quoniam opinionem bonam imminuit defectuum imprudens revelatio, illam conversationi impedimento esse, ac proin sedulò viro docto evitandam. VI Axioma est: ARCANA STUDIORUM TUORUM TIBI SERVA. Etiam hoc ad prudentiam in conversatione literatorum necessarium maximè est. Majori admirationi sunt, quorum modi & caussae ignorantur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
