Latin
DE CONVERSATIONE ERUDITA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 174
Unproofread scanNot analysed yet
In omnibus negotiis, commerciis, artibus, aliqua arcana sunt &recondita, quae sibi servant, qui ista tractant: propalatis enim illis evilescit illorum pretium, &simul vel lucrum, vel honos, vel quodcunque illis commodum decedit. Quare si tibi singulares in aliquâ scientiâ profectus sint, &occultâ quadam arte parati, quam alii ignorent, eveniet, ut eâ manifestatâ levem rem aestiment, qui antea mirati sunt, cum se eâdem id efficere ratione posse credant. Huc pertinet illud Alexandri Ficheti praeceptum in arcan. metod. cap. 10. Magna arte fama sustinenda, servandumque arcanum silentiariorum ope Geniorum: Nam etsi specimen eruditionis semper sit dandum in publico, remota ambitione praestitâque humanitate; illud tamen, quo praestas aliis, aperiendum non est, ne coronam tibi tuam praeripiant, tuisque graculorum more plumis se convestiant: sit tamen aliquid, quo emineas; sit aliquid, quod suggeras &proferas inauditum, parcè &modestè, ne prodigas tua, tuisque te spolies: sat est, si agnoscant ex ungue Leonem. De Hebraicis, Arabicis, de Jurisprudentia, Medicina, Historia, &aliis arcanis, salis modo inspersis, quanta lateant, suspicentur. Tu verò &laudibus &argutis interrogationibus, &blanditiis erue arcanae eorum, si potes: sapientiae genus est hoc genus doli boni. Huc etiam pertinet arcanum illud maximum, ne cuiquam adversaria, notas &dictata tua pervolvenda permittas: ne cuiquam dixeris, quo studeas modo, quâ dicas aut conscribas arte, quos habeas arcanos libros. Nam ea, quae latent, suspicione semper &curiositate insitâ mortalibus majoris fiunt. Vidi ego virum doctum, habitum contemptui, quiae fenestris apertis scribebat, habendum alioquin in pretio &admiratione maximâ, si studendi modum arcani majestate obvelasset. Haec Fichetus, &me quidem judice rectè, praecipit: nam quod de scriptis celandis ait, verissimum est, ac novi ego hâc ratione viris doctis multos laborum suorum periisse fructus, cum alii eorum sylvas pro lubitu caederent, atque ex paratâ materiâ, quae vellent, aedificarent. Quam enim facile est, in varias rem figuras convertere? ut eorum videatur, quòd aliis manifestâ fraude subductum est. In scientiis ipsis aut earum methodo arcana dissimulata majorem laudem conciliant. Quae non Mnemonices beneficio prodigiosa praestita sunt tam apud veteres, quam apud recentiores? quae admirationi omnibus fuere, antequam illa ars propalata: Nunc verò post manifestata ejus artis arcana, aestimatio quoque ejus rei periit. VII Axioma est; CAVE CONTEMNI. Generalissimum hoc est praeceptum, quod priora continet, &si quae alia sunt, quae superioribus non comprehenduntur. Qui enim opinionem de se excitaturus est, is omnia illa fugere debet, quae in contemptum adducere possunt. Contemptibiles autem nos reddunt omnia illa vitia; quae in oculos incurrunt: sive illa ab animo, sive à corpore, sive à Fortuna, aut ipsâ conversatione oriantur.