# Polyhistor. Vol. 3 178.1-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 178.1 to 178.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/178.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/178.1

* Summa contrà fuit Pinelli humanitas, quâ ille viros doctos excepit: Ita enim vitae ejus scriptor Gualdus de illo: Moris ipsius fuit, omnes, qui eum venerant salutatum, ad infimos usque scalarum gradus comitari, demesticos, ut libet atque familiares. Irascebatur quippe ineptis quibusdam, qui, nescio cujus existimationis magis quàm amicorum rationem habentes, sanctissimum amicitiae nomen inani verborum gesticulationumque observatione polluunt. Addi huic debet Jani Gruteri exemplum, cujus singularis humanitas atque hospitalitas à Balthasare Venatore in Panegyrico illi scripto omnibus in exemplum proponitur. De Budaei facilitate, qui ne injurias quidem ad animum admisit, videndus est Ludovicus Regius in ejus vitâ. IV Praeceptum est: GARRULUS NE ESTO. Quam gravis in conversatione garrulitas sit, Horatius Satyra lib. 1. secundâ festivissime depinxit. Molestissima est viro docto temporis jactura, quod cum sine fructu sibi per garruli alicujus ineptias perire videt, indignè illud feret.* Adscribam hic hominis garrulitate, quamvis non indoctâ, molesti imaginem ex Pinacothecâ Erythraei primâ, num. 158. Erat is Angelus Angelotus ita loquax, ut, Imitabatur, inquibuscum una esset, nullam sermonis partem relinqueret. quit Erythraeus, homo Camers veteres Graeculos; nam quocunque in loco, quoscunque inter homines, sive cum uno sive cum pluribus versaretur, sciscitabatur ab eis, qua de re vellent audire; neque fas erat illis recusare, quin rem aliquam in percunctando ponerent, de qua argutissime disputaret: & ubi quempiam in via convenerat, quem inter & ipsum vel levis saltem aliqua notitia intercederet, se illi invito atque aliud agenti comitem addebat, ac vim prope imponebat, ut aliquid ab ipso percontaretur, de quo maximè vellet audire; neque antea divelli ejus à latere poterat, quam inchoatam disputationem perorasset conclufissetque: atque olim me admodum adolescentem, quem semel cum amico colloquentem suo viderat, atque eadem opera, ut mos est urbanorum, salutaverat, cum feriis Bacchanalibus solum euntem aspexisset, est audacter aggressus, atque, ô te, inquit, volebam, ut vales? quid agis? quo is?

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
