Latin
178.4 to 178.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 178.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ego, neque quid agam, respondi, nec, quo me conferam, scio: nam cum pigeret otiosum domi manere, ageci me foras, ut saltem oculos hominibus personatis, tota debacchantibus urbe, delectarem, ac molestas ab animo cogitationes ejicerem; neque decretum aliquem locum habeo, quo me praesertim ire expediat. O te felicem, inquit ille, auspicatò domo foras pedem extulisti; non poteras, si totam urbem perreptasses, oportuniorem hominem invenire, qui suavibus alloquiis, atque eruditis disputationibus, omnem tus ab animo melestiam abstergeret. Sed quoniam advenienti mihi ad sinistram sors eum obtulerat, id quod ega non auimadverteram, advolavit illico ad dexteram, atque, Demus primum, cit, operam ne merito in sermones hominum vituperationemque veniamus; nam quos de nobis sermones dabimus, quos populo risus praebebimus, si me, te tanto aetate majorem, &,quod refert, tanto literis doctrinaque superiorem, tecum in via ad laevam incedentem adspexerit? age vero, mihi qusstiunculam, de qua tuo arbitratu loquar, impone; sed illud quaere, quod sit amoenum, lepidum, jucundum, Bacchoque dignum, cui sunt hodie Dionysia.