# Polyhistor. Vol. 3 179

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/179

Ego, qui in cas me tricas devenisse conspicerem, unde quemadmodum expedirer, non inveniebam, demitto auriculas, & quo aliquid responderem, Dic, ajo, de amore, ex Platone praesertim, quem tibi prae caeteris Philosophis audio esse in amore atque deliciis. O sapiens, inquit ille, postulatum, & aetatula ista, quam obtines, dignum: nam sit verosimile, tibi, ut caeteris adolescentibus, amorem in corde versari, tuumque animum apud aliquam lepidam, venustam, tuique similem adolescentulam, cupidinis clavo defixum haerere; age dum, Amor sit nostri sermonis materia, sed ille purus, defaecatus, nobilis, mellisque foecundissimus, ad quam faciem cupio esse eum, quo ardes, non ille impurus, inhonestus, quique amarum ad satietatem usque aggerit. Ac coepit primum definitionibus explicare, quid esset amor; tum causas enumeravit, unde amor ortum haberet, quos vel conferebat in astrum, cujus imperio, ut Plato voluit, duo subjicerentur, vel ad statum coeli syderumque revocabat, in quo illi nati essent, vel similitudini geniorum assignabat, vel ad eandem temperationem corporum aut morum convenientiam, aut ad formarum simile in utrisque exemplar referebat, deinde alia non parum multa subjiciebat, plena illa quidem doctrina, & quadam prope admirabili varietate rerum ac copia, sed quae mihi, tum in variis nugis occupato, odium & fastidium ercarent. Neque is tantum garrulitate molestus, sed in aedes per beneficium admissus, ut ipsi gratuita esset habitatio, non nisi per lites aut per vim ejici potuit: quam ille historiam prolixè ibidem describit. V Praeceptum est: CURIOSIOR, QVAM DECET, NE ESTO. 44 Oderunt nimis curiosos viri prudentes, obest quoque conversationi, & fructu, quem ex illâ percipere poteramus, nos defraudat. Quo enim curiosius quis in omnia inquirit, eò magis animi sensa celat alter, qui sibi insidias strui videt. Occultis hoc rationibus, non apertis, agendum est. Describit hoc hominum genus Phaedrus lib. 2. fab. 5. Est Ardelionum quadam Romae natio, Trepidè concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nil agens, Sibi molesta & aliis odiosissima. VI Praeceptum est: IN JUDICANDO PRAECEPS NE ESTO. Quàm multi in hunc scopulum impingunt! Censurâ nihil odiosius est,

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
