Latin
DE HISTORIA LITERARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 18-3
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim leviter in ejus campo nos exercuimus. Nos de illo in Polyhistore PhiloTàm invidendo elogio, &à tanto quidem viro sophico pluribus agemus. profecto, quis non impetu aliquo raptus omnes Bibliothecarum angulos perreptaret, omnes forulos excuteret, ut thesaurum sibi illum erueret, tot Viris doctissimis ignoratum &invisum? Sed ea est vel animi socordia, vel novitatis prurigo, ut nullam eorum curam habeamus. Cùm floreret jam passim per Academias illa philosophandi ratio, &ad illius sensum tàm Theologia quàm Medicina temperaretur, reducta in lucem Jurisprudentum veterum fragmenta, eorumque doctores novam tàm Theologiae quàm Philosophiae studio faciem circumposuerunt: Ex illo enim tempore eorum studium &dignitas quanquam non statim conciderit, paulatim tamen sequentibus temporibus evilescere coepit. Accidit tamen postea, ut partim Jurisprudentiae beneficio, Legibus Romanis antiquitatum simul &historiae Romanae, cumque illis aliqua veteris elegantiae cura reduceretur; partim occasione litium, quae Theologiae tùm publicè receptae movebantur, &Biblia sacra legerentur, &Hebraeae ac Graecae linguae studia excitarentur, Patres è claustris Monachorum, ubi velut in sepulchris hactenus delituerant, in muséa doctorum velut in vitam &lucem revocarentur. Accessit magnum novae huic literariae periodo momentum, restaurata in occidente è Graecorum exulum, captâ Constantinopoli, reliquiis Graecarum rerum notitia. Scholae tùm publicae illâ in linguâ habebantur. Vertebantur in Latinam Historici, Patres, Latini MS. codices è Bibliothecis promebantur, inusitatâ Mediceae familiae liberalitate, cui primos illa παλιγγενεσία literaria spiritus debet; Cui accedebat Alphonsus Rex Neapolitanus, Matthias Corvinus Rex Hungariae, Ludovicus XI. Rex Galliae, de cujus in literis promovendis studio legi Gabrielis Naudaei Additio ad Historiam Ludovici XI. potest; Obstetricias adhibebat manus, quod labores doctorum, Bibliopolarum φιλαργυρίαι provocabat divinum Typographiae inventum. Hinc quasi genio quodam impellente intra paucos annos è veterno excitata sunt doctorum ingenia: Philosophia partim ex ipsis Aristotelis limpidis fontibus restaurata; partim nova à Novatoribus super Empedoclis, Epicuri, Philolai, Pythagorae, Democriti principiis exstructa: Jurisprudentia veteri splendori, per viros antiquis illis Papinianis, Modestinis comparandos, asserta; Philologia omnis Hebraea, Graeca, Latina superstitiosè &ad invidiam reliquarum disciplinarum exculta; Omnis denique divinarum humanarumque rerum sapientia sibi ipsi restituta. Quo beneficio utinam diu frui nobis contingat! Sed magnatum partim imperitiâ, socordiâ &amentiâ; partim hominum pravâ indole, non nisi quaestum respicientium, culpâ factum est; ut de veteri illâ verâque &solidâ doctrinae gloriâ excidant Academiae &Scholae, dum illa veteris doctrinae sensim subrepit oblivio; &ipsa tandem barbaries cum corruptissimis simul moribus &flagitiosâ profanorum hominum sapientiâ reducitur. Quo de argumento Boecleri elegans dissertatiuncula de fatis literariis nostri temporis legi poterit; &passim aliorum querelae habentur. Dependet plerumque à magnatibus omnis literarum fortuna: Quod Plutarchus Oratione posteriore de fortunâ &virtute Alexandri eleganter Alexandri M.