Latin
182
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 182
Unproofread scanNot analysed yet
Cui commodo aliud addendum est, vobis quodam modo peculiare, scilicet Bibliothecarum excussio, librorumque rariorum, praesertim verò manuscriptorum sedula conquisitio: Fatendum est enim vos &Germanos indefesso prae cateris labore in literarum studiis versari, &in emendandis restituendisque ope veterum codicum bonis autoribus diligentem operam insumere; Quo nomine omnium uibique studiosorum gratiam demeremini. Quanti ex colloquio in peregrinatione fructus capiantur, docuit Monconisius, in cujus Itinerario multa habentur in re naturali, mathematica &aliis, elegantissima observata. In rerum sanè naturalium cognitione multum illa conversatio lucis accendet, cum ex plurium colloquiis, per artem, quam vocant combinatoriam, elicere multa possimus. Athenis olim &Romae hujusmodi συζητήσεις frequentabantur, ut ex Gellio &Plutarcho constat. Refert Petrus Crinitus Politianum Savanorolam, Picum Mirandulam &alios celebres viros, qui Florentiae tum degebant, hujusmo55 di συξητήσεις frequentasse. 1 Scipio quoque Claramontius in libro de conjectandis latentibus animi affectibus libr. 9. c. 8. §. 5. de vi interrogationum in secretis extundendis agit, quâ arte quoque judices utuntur. Ita Chremes apud Terentium repetita interrogatione Menedemum inclinavit ad causam aerumnae suae aperiendam. Sunt aliqui interrogandi arte adeò excellentes, ut reos interrogationibus àd confitendum adigant, quod Tranquillus Ambrosius de processu informativo libr. i. cap. 2. n. 5. testatur. Illa vetus per interrogationes disputandi ratio fuit, quibus ita teneri &constringi potuit adversarius, ut nullo ψευδοθύρω elabi potuerit. Ac tradit Aristoteles VIII. Topicorum Dialecticam nos docere πῶς δεῖ ἐρωτᾶν. Laudabat hanc in Laurentio suo interrogandi solertiam Athenaeus lib. 1. οὐκ ἀβασανίστως οὐδʼ ἐκ τοῦ παρατυχόντος τὰς ζητήσεις ποιούμενος, ἀλλʼ ὡς ἔνι μάλιστα μετὰ κριτικῆς τινος καὶ Σωκρατικῆς ἐπιστήμης, ὡς πάντας θαυμάζειν τῶν ζητήσεων τὴν τήρησιν. Neque viles neque abjectas sane quaestiones objiciens, aut quaecunque accidissent, sed quemadmodum maximè convenit cum critica quadam &Socraticâ scientia, ita, ut 56 omnes quaestionum illarum seriem admirarentur. *Critica Socratica hîc ab Athenaeo appellatur, quae in argutis interrogationibus consistebat. Quare &Demetrius Phalereus genus orationis vocat εἶδος Σωκρατικὸν, quod esset per interrogationes conceptum. Hujus critices specimen in Glaucone Socrates dedit, de quo supra num. 34. diximus. De hâc Critice multa se in libro de Criticâ dicturum promisit Casaub. Animad. in Athenaeum lib. 1. cap. 2. p. 5. qui tamen lucem non vidit. Quicquid ergo ex his colloquiis nobis notatum fuerit, id ad usus nostros seponendum, quod magnorum ausuum esse rudimentum potest. Nata illinc sunt Scaligeriana, Perroniana, Thuanaea, Colomesii illa opuscula literaria, Ultrajecti apud Petr. Elzevirium An. 1669. edita; quibus adjicitur libellus Gallico sermone, cui titulus: Recucil de particularites, in quibus multa de eruditis familiariter à Vossio aliisque suppeditata, laudato semper autore, vir ille effutivit, quae insignis sanè temeritas fuit.