# Polyhistor. Vol. 3 183

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/183

Multa tamen in his sunt mendacia, quale illud de Casparo Barthio horrendum, qui concubinam suam Rheno suffocaverit, quod ejus cum Scriverio amores deprehenderit, & plurima alia. Cum absentibus conversamur per epistolas. Illa homines conversa57 tio sola ingenii similitudine conjungit, cum se nunquam viderint, quo affectus sepe plus quam praesentium conversatione incendi solet. Tegit epistola & celat omnes illos defectus, qui fortè in moribus aut formâ colloquentis apparent; solus hic animus loquitur; seque nudum exhibet. Fuit Scaligero & Casaubono Heroibus literariis frequentissimum literarum commercium, neque tamen unquam se viderunt. Narrat Patinus Epist. 136. Casaubonum saepius iter Batavum meditatum, jamque ducentos aureos huic itineri destinasse; verùm semper impedimenta quaedam objecta fuisse. Scaliger illum saepè exspectavit, atque haec ad illum, scribit: Tui erit arbitrii in mediâ hyeme venire, quam luculento foco expugnabimus, qui nunquam deficiet in cubiculo, quod tibi adornabo: quod tamen nullum praeter te ornamentum habebit. Diligentissimus in hoc commercio literarum fuit Pinellus, cujus insigne studium, quod exemplo omnibus esse possit, ipsis illius autoris verbis, qui vitam ejus scripsit, apponam: Instruxerat ille praeclamm hanc discendi cupiditatem ope multorum, qui eadem voluptate afficerentur. Hos non in Italiae Europaeque urbibus modò, sed & in oppidis vicisque selegerat, quorum industriâ continenter uteretur, ad quos epistolas schedulasve oportunè missitaret. Illud sanè in Pinello mirandum, quânam ratione ipsi per imbecillam valetudinem liceret tot rerum miminisse, tot negotiis fufficere. Et verò hanc ille sibi praeter caeteras methodum praescripserat, ut perlectis amicorum literum earum capita compendiaria via in codicem referret. Hunc sibi propenebat responsurus sepositis epistolis, in quarum mox tergo adnotabat nomen ejus, qui scripsisset, annum, diem, locum & negotiorum indiculum. Harum fasciculos singulis bebdomadis in cistulas transferebat. Ad literas cum demum responderat, selectas in manipulos cogi, aennorum, mensium, septimanarum, dierum habitâ ratione digeri, & in unum secludi impembat. Consuevernt insuper tabulas sibi quasdam conficere, in quas referret ea omnia, quae ipse ab amicis, qua ipsi ab eo vicissim postularei; descriptisque summis negotiorum petentiumque nominibus, uno intuitu discernebat, quid actum esset, quid agendum restaret: ac confecta nomina inducebat, postquam rescripta cum codice contulisset. Nostro tempore Antonius Maliabeccus foris multis per 59 totum orbem literatum virorum doctorum amicitiis innotuit; domi ex omni gente virorum doctorum concursus est: De cujus insigni humanitate, admirabili eruditione Gregor. Leti Iml. regnant. part. 3. libr. 4 pag. 423. Insignis est ex omni illa conversatione, vel per colloquia vel per literas, 60 omni ex parte utilitas, atque adeò hic de Fine conversationis erudita tractatio suscipi possit. Ille vero duplex est; nam vel scientiam solam, vel Famam Qui scientiâ solâ contentus est, minori apparatu indiFamam, venamur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
