# Polyhistor. Vol. 3 187

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/187

Opus tamen hunc librum lecturo aliquâ Autorum notitiâ: nuda enim nomina velut per lancem Satyram congesta tyrones facilè morantur. Prodeat tertio loco AUTOR GALLICUS ANONYMUS, de la connoissance des bons livres, au examen de plusicurs Auteurs. Liber ille sine autoris nomine prodiit in 1amo. Amstelodami 1672.* Magnifica multa promittit titulus, cum pompâ & apparatu institutus; sed exigua sunt, quae in illo libro tractantur, & in censuram quorundam Autorum Gallicorum desinunt; cui fini destinatus ille liber videtur, eamque ob causam nomen Autoris omissum, ut invidiam à se declinaret. Prolixus est in judiciis de fabulis & Romantiis Gallorum: quae potissimam libri partem occupant. Regulae, quas ponit de bonis Autoribus cognoscendis, admodum sunt generales. Judicium ille de libris instituendum dicit, ratione autorum, tituli, argumenti: eâque occasione de quibusdam Gallicis scriptoribus, eorumque virtutibus & vitiis agit. De Comoediis, de Poësi Gallicâ, de eloquentiâ Gallicanâ in stylo soluto & ligato. Quibus totus ille liber absolvitur, atque ita in urceum exit, cum amphoram titulus promiserit. Quare rectè de eo judicat Bailletus in Judic. Doctor. tom. 2. part. 1. p. 169. cet ouprage n a point augmente! estime, que le Public a concue de son hab litè, ce ne sont quae des discours vagues, dans lesquels il semble battre l air, sans scavoir à quoy s en tenir. Autorem hujus scripti nominant Memoriae Gallicae, à Dionysio Medico scriptae, Sorellum, qui Bibliothecam Gallicam scripsit, de quo in sequentibus; & verosimile videtur. Videor enim mihi in utroque scripto parem judicandi solertiam deprehendere, & ipse liber statim in initio mentionem Bibliothecae Gallicae facit. Praemissis autoribus illis, qui generatim de judicio circa libros instituen-10 do agunt, ad ipsos illos procedimus, qui judicia de autoribus scripserunt. Hic quidem ex antiquioribus occurrunt Cicero, Dionysius Halicarnassaeus, Quintilianus, Longinus, qui datâ occasione autorum veterum nomina recensent, deque iis judicant. Periculosae plenum opus aleae suscipiunt, Quintiliano judice, qui de Autoribus judicia in publicum edunt, quod & Rolando Maresio lib. 1. ep. 41. visum est. Meminit illic Erasmi, qui in Ciceroniano de sui & superioris aevi scriptoribus judicia dedit, non sine summâ sui invidiâ: Item Justi Lipsii, qui Bembum aliosque severo examine expendit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
