# Polyhistor. Vol. 3 188

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/188

Hoc denique ejus de his censuris judicium est: Omni certè laude hoc prosequendum est, modò cum modestia fiat & in pridem functis, sine odio & gratia: quorum causae procul habentur, cum de iis judicatur, quos videre, quibusque proinde invidere non licuit. Sed id in justo opere & ex professo facere, fortasse nimis invidiosum sit: nimirum summorum virorum quasi censorem agere. Tantum epistolis aut Criticis operibus illas censuras admisceri vellem. Quanquam ejusmodi judicia sit, ut dixi, exertita non tam censurae, quam laudationes dici debent: quibus, quid in unoquoque egregium videatur ac laudabile, ingenuè adnotatur, obiter verò tantùm, si quid aliquando iidem peccaverint.* Benjamin Priolus, qui Historiam Gallicam ab excessu Ludovici XIII. scripsit, in appendice istius libri promisit judicia de scriptoribus Graecis & Latinis. Verùm quae judicia exspectanda ab homine, qui ipse exiguo judicio praeditus, in amplissimo suo argumento ineptè versatur? Nihil est enim istâ historia, si dictionem, si argumentum videas, quod placere doctis possit. Ridicula planè illa operi subjuncta epistola vel excusatoria, vel defensoria. Quàm stulta illa Lipsiani styli affectatio: ac passim occurrunt è Lipsii Politicis ac aliunde consuti centones. 12* De Johanne Baptista Capono refert Gregor. Leti Ital. regn. part. 3. lib. 2. p. 97. moliri illum libros XII. de erroribus clarorum scriptorum Latinorum, & alios de erroribus clarorum scriptorum Tuscorum, sed post mortem demumedendos. Refert & Bailletus de Judic. doctorum, tom. 7. part. 1. p. 172. esse à Dn. Des. preaux Boleau judicia de viris doctis conscripta, quae tamen hactenus non vidi. Idem eodem loco, pag. 293. mentionem cujusdam societatis facit le Port Royal, quae variorum librorum censuram, sed audaciorem, instituerit, de quâ hactenus nil mihi constat. Inter illos censores, qui aliquam aetatis praerogativam habent, ponendus nobis primus est PHOTIUS, Patriarcha Constantinopolitanus. Hujus viri magna fuit eruditio. Vixit seculô post Christum natum nonô. Ejus extat Bibliotheca μυριόβιβλος, sive lectorum à Photiô librorum recensio; sed non supersunt, nisi 279. codices, quos recensuit. Casaubonus tamen epist. 164. meminit, MStum integrum extare apud Henricum Stephani. Habentur in hôc opere Excerpta ex autoribus illustria, inter quae sunt multa deperditorum autorum fragmenta. Adjicit quoque judicium de autoribus, quod genus scribendi primus ille suo tempore instituisse videtur. In Latinam linguam conversum est hoc opus ab Andreâ Schotto, editumque Augustae Vindelicorum 1606. in fol. Graecus Textus solus cum Emendationibus Höschelii 1607. prodierat, suasu Marci Velferi; Graecè verò ac Latinè excusum fuit Genevae apud Paulum Stephanum An. 1611. tum deinde Rotomagi. Utraque edi* Fuisse virum hunc suo tempore doctissimum nemo Histo-14 editio in folio.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
