Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 189
Unproofread scanNot analysed yet
riarum peritus ignorat: quanquam ab Hennrico Spondanô, aliisque Pontificiis scriptoribus, ut homo sacrarum literarum rudis traducatur, quod ab invidia profectum est Antonius Possevinus in Bibliothecâ suâ selectâ lib. 5. cap. 16. contemptim de Photio judicat: De Bibliotheca Photii, quam multi, &ii etiam perdocti, aut Graecam aut Latinam optarunt, nolim quenquam admodum angi, &in Apparatu Sacro sub voce Photii multos in illo errores notat. Notum enim est ex Historiâ Ecclesiasticâ, quae tum lites fuerint inter Ecclesiam Orientalem &Occidentalem agitatae. Quoties librum illum legimus, toties insignes periisse libros, quorum ille argumenta recenset, dolemus. Honorificè de hoc libro sentit Lipsius Cent. 5. Misc. Epist. 89. Heins prolegom. in Aristarch. sacr. Voss. l. 2. Hist. Graec. cap. 25. Calixtus in apparatu Theologico, immensae quidem lectionis &variae eruditionis virum vocat, sed vitae minus probatae. Multa in ejus laudem Schottus in praefatione, ubi Photium Hermogenis Ideas in Critice autorum sequi ait. *Occasio hujus Bibliothecae scribendae haec fuit: Dum in Assyriâ legationis munere fungeretur pro Basilio, Tarasius amicus ejus per literas à Photio petiit, ut, quae subsecivis horis legeret, secum communicaret: Quare in hunc commentarium omnia illa, quae legit, retulit, &ad amicum suum transmisit. De Photio vide Elogium apud Capaccium lib. 2. Elogior. p. 330. Editus quoque ab illo Photio est liber adversus tyrannidem Pontificis Romani. Hujus viri utinam omnia haberemus, multa nobis superessent vetustorum autorum Fragmenta. *Extat tamen praeter hanc Bibliothecam scriptus Nomocanon, cum notis Theodori Balsamonis, &Johannis zonarae, editus à Jacobo Gothofredo &Bevereggio in Synodico illo magnô. Extant &Epistolae ejus cum versione ¬is Richardi Montacutii. *Scripsit quoque Glossarium Graecum, quod hactenus MStum est, latetque in Bibliothecâ viri illustris Marquardi Gudii, cujus editionem multi hactenus frustra urserunt. Est &alterum MStum in Bibliothecâ Oxoniensi, cujus editionem moliuntur illic viri docti. Magno commodo foret hoc Glossarium literatoribus &Historicis; multa enim ex autoribus deperditis depromsit, quorum laciniae etiam venerationi esse debent. Quod ad notitiam singularem hujus viri attinet, legantur Andreae Schotti in Bibliothecam ejus Prolegomena. Aliqua etiam summatim recitat de Historiâ ejus Boclerus, in libro de rebus seculi noni &decimi, sub Ludovico II. p. 157. Verum Glossarii illius nulla apud eos fit mentio. Hactenus enim non nisi duo illa cognita sunt exemplaria. Subjungo Photio, velut ejus simiam, JACOBUM GADDIUM, Florentinum, virum Nobilissimum, è Fami-18 liâ illustri Italicâ. Is opus edidit de scriptoribus non-Ecclesiasticis, To-19 mis duobus comprehensium, sed qui non unô tempore, nec integri, prodierunt. Tomus enim primus Florentiae 1648. in fol. editus; Tomus II. à litera L. ad literam S. Lugduni Anno 1649. eâdem formâ editus, unde difficulter illi libri junctim possunt comparari. Magnificus librorum illorum titulus est, ut solent plerumque esseverborum prodigi, qui rerum sunt parci.