Latin
19
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 19
Unproofread scanNot analysed yet
Eccum habes, Lector Benevole, Historiam Vitae atque Excessus DANIELIS GEORGII MORHOFII, Polyhistoris nostrorum temporum plane eximii, compendiosam, quem uti Polymathiae universae, Sublimioris pariter atque Elegantioris, peritia insigni excelluisse supra jam asseruimus, ita, haud temere, aut assentandi studio, a nobis id esse factum brevi jam singularum utriusque partium, &Meritorum τοῦ Μακαρίτου in has plurimorum, Recensu, ostendemus. Theologiae sincerioris quam solida instructus fuerit scientia, vel solae ostendunt profundae de rebus divinis Meditationes, in Carminibus ac Programmatis Sacris obviae, non soli inhaerentes Theoriae, sed Praxin etiam Christianam, uti par est, ubique ferio inculcantes. Inter Affecta ipsius, suo infra loco enumeranda, Commentaria &Schediasmata Argumenti Theologico-Philosophici, Theologico-Historici ac Theologico Politici, quae molitus aliquando est, tibi se offerent complura. Sed consilium de istis perficiendis maturiori aetate abjecit, tum quod sacrum istud multorum assidue de Mysteriis litigandi Cacoethes, cujus vitio Theologia in Mataeologiam non raro degenerat, aversaretur, tum ne πολυπραγμοσύνης, in messem alienam falcem immittentis, a Zelotis accusaretur immodestioribus. Suos ergo in Doctrina Sacra profectus Vitae ac Morum pietate exprimere, quam Scriptis ambitiose ostentare, maluit, Joh. Frid. Gronovium imitatus, Polyhistorem magni itidem nominis e Cimbria Batavicum, qui a Christophoro Arnoldo, Theologo Noribergensi, de Periocha Josephi, quae Jesum Servatorem summis decorat laudibus, controversa, rogatus sententiam, ita An. 1651. illi respondit (48.) : De loco τοῦ ἐλληνίζοντος Eβuiis noli me in palaestram istam vocare. Τὰς μαθοῦσι γραμματα res expeditissima est. Sophistis non potest persuaderi, qui statim ad impietatem Bonis Viris objiciendam, &Grammaticos esse Theologiae (quam isti in Sophisticen converterunt) ignaros, decurrunt. Hoc Scaligero, Casaubono, Salmasio, accidit. Itaque constitui ansas istas calumniaturis non dare, &Vita potius ac sententiis pietatem, ac si quid infacris profeci, ostendere, quam quaestiones, quas sui fori esse putant, tangendo ostentare. XXIII. luris eum Consultissimum fuisse nemo inficiabitur, qui illius potissimum studio juvenem incubuisse, Praxi ejusdem in Palaestra forensi a Parente fuisse destinatum, Doctorisque Titulo mature satis reportato, Scholas, tam Rostochii, quam Kilonii, Juridicas privatim subinde aperuisse, imo &de Morborum ac Silentii Jure Diatribas edidisse eruditas, integros autem, una cum Juris Romani ἱστορουμένοις, promisisse Commentarios, cognoverit. Medicinae peritiam haud contemnendam; praeter Schediasma ac Morbis, eorumque Remediis, Juridicum, modo laudatum, tot egregii, quibus Philosophiam Naturalem, hujus Matrem, illustravit, Labores, Editi atque Inediti, Autori suo vindicant. Praecaeteris tamen ejus partibus, Chymiam, &imprimis quidem (48.) in Epistola ad Arnoldum, quam in hujus Testiavoio Haviamo p. 204. 205. invenies. dem Arcaniorem illam χρυσοπο ταὴν, deperiit, cujus sicut Junior, in Epistola de transmutatione Metallorum, egit Hyperaspisten, ita, accrescente aetate, longe adhuc majori flagravit studio, Operationibus etiam, si diutius vixisset, manum forsitan admoturus. Quod ab eo factum non esse, Joh. Ludov. Hannemannus, Collega, uti video, dolet (49.) ,cum sub tal fuerit natus constellatione, quae felicem istis exitum promittat, ea praeterea pietate, candore &amore in pauperes, qui beveficium hoc ipsi a Deo potuissent impetrare.