# Polyhistor. Vol. 3 190

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/190

Judicia interponit de autoribus saepè temeraria & futilia, ne quid de maledicentiâ ejus dicam, quâ viros doctissimos saepè impugnat, praecipuè Germanos; ipsi quoque Photio non parcit, in quo taxat nimiam Plutarchi recensionem, cum illud studio fecerit autor ille. Quae enim non sunt in Plutarcho notatu digna? in quibus prolixitatem ejus nunc quidem damnari ineptum est: nam si periisset ille Autor, ut multi alii, nemo non ipsi egisset magnas gratias. 20* Abbas Ghilinus in Theatro suo hominum literatorum, invidenda illi Elogia suspendit: sed Philippus Labbaeus rectius de eo format judicium, vocando Sciolum Florentinum in libro ejus de scriptoribus Ecclesiasticis pag. 878. qui de rebus sibi penitus ignotis judicium, quo ferè semper caruit, ferre voluit, in quisquiliis undequaque corradendis operosum: qui, quot verba habeat. tot propemodum mendacia. Idem integrum librum de Gaddianis aberrationibus se scripturum promiserat. Scripsit Gaddius penè Bibliothecam librorum in variô doctrinae genere, ut solent homines, quò ineptiores sunt, eò magis esse πολύγραφοι, qui chartis illinunt, quicquid in buccam venit Ejus opera recenset Gregorius Leti, Ital. regn. part. 3. lib. 4. Occurrunt tamen in his nonnulla saepe è MStis notata, aliaque curiosiora superstitiosâ diligentiâ congesta, quae inter tot alias ineptias ad usus nostros seponere possumus: ut nullus liber tam malus est, in quo non sit aliquid boni. Fuisse aliquando mente captum Gregor. Leti refert. Extat & ANTONII POSSEVINI è Soc. Jesu Bibliotheca selecta & Apparatus sacer: cujus viri non est aequa apud doctos aestimatio. Sunt, qui illum in coelum ferunt laudibus; sunt, qui illum compilatorem, non multae curae & judicii habent. Bibliotheca selecta 18. libris constat. Multa hîc pertinentia ad rationem studiorum, & rei literariae in universum, interponit judicia, in quibus multa reprehendit Jacobus Gaddius! Sed non magni faciendum est ejus judicium, ut qui saepissime ineptus autorum censor est. Verum tamen est, vagis & longè quaesitis excursibus fatigare illum lectores. Sixti Senensis Bibliothecam sanctam passim vellicat, quae tamen viris doctissimis in pretio est, de quo nos alio loco. * Apparatus ejus sacer majore in pretio nonnullis habetur, multaque habet de scriproribus veteribus & novis judicia, ex aliorum saepe sensu formata. Utilissimum tamen ille laborem suscepit, in quo aliqua condonari debent. Bailletus suadet, ut correctio errorum ab aliquo viro docto suscipiatur. Annectit Catalogos MStorum, quae ad res Ecclesiasticas pertinent, magno studio ex omnibus eruditi orbis Bibliothecis conquisitos; cui si similes in caeteris disciplinis colectiones haberemus, magno profecto usui esset. Judicia ejus de Machiavello magnam ipsius oscitantiam & imprudentiam arguunt, ut ostendit in Praefatione Principis Machiavellici Conringius. Ultima editio Bibliothecae selectae prodiit An1607. Coloniae, in folio. Apparatus sacer ibidem 1608. Referendus itaque hic autor est ad scriptores rei literariae criticos, qualis Photius est, & qui è recentioribus Photii methodum sequuntur Ephemeridum scriptores.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
