# Polyhistor. Vol. 3 198

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/198

quae prima vocantur, cum praefatione Tanaquilis Fabri, & ex ejusdem Bibliothecâ: omnia verò Latina linguâ afferuntur, cum altera illa intermista sint multis Gallicis Dissertationibus, prout ex ore loquentis exciderunt. Multa illic conqueritur de misero suo statu Faber, historiamque primorum Scaligerianorum hanc recenset: Sex septem menses sunt, ex quo Fr. Sigonius Jurisconsultus apud Augustoritenses celeberrimus, haec Scaligeriana manu descripta ad Bibliopolam misit, uti ederentur & publicarentur. Rogavit porrò, ut inspicerem: inspexi; & quadam sanè al ea parabam scribere, quae non omnibus fortasse nota sunt; sed totum id consilii, ut abjicerem, multa fecere. Cur autem Prima vocaverim (nam hunc eis titulum feci) ubi libellum legeris, facilè intelliges; Scilicet altera illa Scaligeriana, quae abhinc duobus tribusve annis prodiere, recentiora sunt. Doctrina autem in his tanta est interdum, tamque recondita, ut qui meliorum literarum studiosi sunt, nullam satis magnam CL. Sigonio gratiam referre possint, qui nec operae suae pepercit, nec sumptibus, ut schedas & adversaria Vertuniani sibi compararet & describeret. Gröningensi editioni adduntur altera, ut vocantur, Scaligeriana, quae priùs prodierant; Sed illa 59 in non paucis interpolata. * Plenior horum Scaligerianorum historia habetur apud Guid. Patin. Epist. 154. qui non à Puteanis Fratribus, sed à quodam Vassano haec consignata tradit: quam hîc integram Gallicis, ut ibi habetur, verbis apponam: J en aiceans un manuscrit. C est un Livre fort curieux, mais un peu dangereux. Je le sis transcrire il y a 30. ans sur! orignal que m en prétêrent Messicurs du Puy, qui etoient mes bons Amis & de fort honnetes.gens. Voici de la maniêre que le Lipre a eté fait. Un jeunc homme qui n avoit pas 20. ans, nomme Jean de Vassan. de Champagne, Huguenot qui avoit tudie à Geneve prit a Paris des Lettres de recommendation du grand Casaubon pour Joseph Scaliger, & sen alla en Hollande. Ce Jean de Vassan etoit neveu de Mrs. Pithou grans amis de Scaliger, qui etoit visité toutes les semaines par toute sorte de gens savans. Jean de Vassan ecoutoit tout ce que disoit Scaliger & I ecrivoit. Dela vint ce Livre qui est aujour, dui dans la Bibliothéque du Roi. Jean de Vassan etant de retour de son voyage, fut fait ministre, puis par le moin du Cardinal du Perron & d’ une bonne pension, se fit Catholique, mais la pension n allant pas bien, il se fit Moine Feuillan, & arant que 60d y aller fit présent de ce manuscrit à Mr. du Puy.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
