# Polyhistor. Vol. 3 199.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 199.1 to 199.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/199.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/199.1

* PERRONIANA per eosdem fratres Puteanos, vel per eundem forte Vassanum, è Cardinalis Perronii quotidianis sermonibus congestà sunt, in quibus nonnulla ejusdem argumenti, quae meliùs inter se cohaerent, ut Scaligeriana. Sunt in illis multa eximia, etsi de Cardinali Perronio contemptim judicet Patin. epist. 10. Eadem à Cl. Sarravio descripta edita Genevae apud Petr. Colomesium Ann. 1669. Sunt & per eosdem fratres Puteanos Thuanaea quaedam Excerpta consignata, sed minoris momenti; in quibus nulla de autoribus judicia, sed mera Historica occurrunt. Ad hoc exemplum memini ab Amicô meô fuisse consignata Conringiana judicia, quae ille ex familiari cum ipsô conversatione notaverat.* Malè profectò de virorum illustrium famâ merentur, qui, omnia eorum dicta factaque sine ullo delectu in publicum protrudunt: ut fecit Colomesius in Opuiculis suis literariis; ubi habentur quaedam relationes Gallicae de variis doctorum rebus & institutis secretioribus, minimè propalandae. * Quintilianus jam olim lib. 6. c. 3. eos reprehendebat, qui de jocis Ciceronis tres libros collegerant, inque iis quaedam frigidiuscula retulerant, quae tantum virum non decebant. Utinam, inquit, Quintus & libertus ejus Tyro, aut alius, quisquis fuit, qui hos hâc de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent, & plus judicii in eligendis, quam in congerendis studii, adhibuissent: minus objectus calumniantibus foret.* Ita Adamus Siberus in epistolis p. 475. indignè fert, Manlium quendam omnes sermones Melanchthonis congessisse, quos vel in mensâ, vel in scholâ, vel in via effutivit: cum delectus ei fuisset habendus optimorum. * Idem conqueritur in vitâ Melanchthonis Camerarius: De iis, qui etiam dicta & sermones quotidianos atque familiares ipsius collegerunt, & ausi sunt cum suis commentationibus divulgare, quid dicam? Isti verò neque studio, neque judicio, neque omnino consideratione aliqua congerentes, quae ne audiissent ipsi quidem, sed ex aliis fortuitò cognovissent, stolida sua temeritate sese quidem infamarunt inprimis; Sed & Philippi Melanchthonis nomini maculae aliquid asperserunt, & multorum bonorum virorum futilem atque nugatoriam, vel indecoram quoque & indignam, mentionem inculcantes, indignationem illa offensione concitarunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
