Latin
DE SCRIPTORIBUS BIBLIOTHECARIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 206
Unproofread scanNot analysed yet
editum, scripsit, cui titulus: Tmictè de plus belles Bibliotheques publiques &particulieres, qui ont estè, &qui sont à present dans le monde, id eR, Tractatio de optimis Bibliothecis, publicis, privatis, quae fuerunt, hodieque supersunt in orbe, Magnam hîc rem agi credidens: sed si, quod res est, dicendum, amphoram titulus instituit, liber exit in urceum. Quod ad veteres attinet Bibliothecas, plura ab aliis jam tum dicta sunt; In Novis recensendis ultra notitias, quas è paucis autoribus hausit, nihil novi affert In Italicis Thomasini, in Anglicis Pitsei, in Belgicis Sanderi, in Germanicis Melchioris Adami vineta caedit. Qui autores, si Thomasinum &Sanderum excipias, ἐν παρέργῳ illa attingunt, &casu in eorum mentionem incidunt. Nam, qui è Melchioris Adami vitis omnem rei Bibliothecariae Germanicae notitiam metitur, ut facit Ludovicus Jacobus, è turri Achivos judicat *Ex quâ rerum peregrinarum incuriâ vel despicientiâ natum hoc ipsi judicium est, plures Bibliothecas in unâ Lutetiae urbe, quam in Angliâ, Hispaniâ ac Germaniâ integrâ reperiri. Scilicet &hîc verum est, quod veteri verbo dicitur: τῆς Πατρίδος καπνὸς λαμπρότερος τοῦ παῤ ἄλλοις πυρὸς. Neque tamen Patriae suae Bibliothecas illâ, quâ poterat, diligentiâ recenset, quanquam majorem illis curam impenderit. Josephus Scaliger in Excerptis refert, suo tempore 80. perfectas Parisiis fuisse Bibliothecas, cum Londini tantum 12, fuerint. Memorat &de eo Bailletus tom. 2. pag. 273. quod parum diligentiae &judicii in opere hoc adhibuerit; multa incerta aliorum fide credulus ipse adducat. Inde factum, ut numerum Bibliothecarum auxerit, quas ille pro locupletibus venditat, quae vix inter mediocres locum inveniunt. Bibliothecam S. Victoris ille ob MStorum copiam in coelum extollit laudibus; Sed Scaliger in Excerptis quicquam in illâ boni esse negat, neque sine causa Rabelesium satyrico illam sale defricuisse. Sed dici tamen in ejus defensionem potest, quod ipse in praefatione ad lectorem Autor pro imperfecto opere hapeat. Condonandum affectui ejus in patriam est, quod Parisinas Bibliothecas caeterarum gentium vincere existimet. Etsi enim illic locupletes illae sunt, comparari tamen cum tot nationum Bibliothecis nequeunt, ubi non fungi &verveces habitant. Laudat tamen ejus curiositatem Bailletus, ibid. pag. 95. &accuratiora ab illo sperare nos potuisse 13ait, si supervixisset. *Edidit idem Bibliothecam Pontificiam, in cujus primà parte agit de libris, quos Pontifices scripsere; alterâ de iis, qui vitas &eloga Pontificum scripsere. Bibliothecam quoque Cardinalitiam &Carmeliticam promisit, eodem modo instructam; quae an lucem viderint, non constat. Idem Bibliothecam Feminarum, quae literis &libris inclaruerunt, an absolverit, incertum. Extat quidem in illum librum inter Epigrammata Naudaei aliquod, quod pag. 53. legitur; sed fortassis illud in librum, vel affectum vel ineditum, scriptum est. Praemitti huic solet librô Naudaei dissertatio de B.