# Polyhistor. Vol. 3 21-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE HISTORIA LITERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/21-2

Non ipse Aristoteles tàm multa, tàm diversa, in omni studiorum, in omni philosophiae genere, nobis reliquisset, nisi à veteribus Bibliothecis adjutus, quem primum è Graecis Bibliothecam instituisse & collegisse volunt. Cui inter tot thesauros versanti, ingenio illo & judicio propemodum divino, facile erat, ditare postera secula. Multum scil. conducit vel sola veterum arcanorum nomenclatura: quae cum animo nostro objicitur, statim ad idearum talium contemplationes disponit, ut vel eadem vel alia ad eorum ἀναλογίαν velut ex semine quodam producat. * Equidem existimo, multa illarum novitatum, in quibus secula 25 nostra triumphant, jam tùm antiquitus cognita fuisse, iterumque deperdita. Infinita enim sunt, quae ex rerum mutuis applicationibus vel per ingenium vel per casum produci possunt. Saepè unius seculi, imò unius anni, diversis & gentibus & hominibus eadem in mentem venire possunt artificia, quae celata primum, vel ad alios devolvuntur possessores, vel ex ingeniorum simili quasi concentu & tacitâ conspiratione formantur. * Vivebat seculo hoc in-26 eunte Magnus Pegelius, Rostochiensis primùm, hinc Helmstadiensis Academiae Professor, cujus variorum experimentorum syllabus singulari libro prodit hoctitulo: Thosaurus rerum selectarum, magnarum, dignarum, utilium, suavium, pro generis humani salute oblatus. Multa illic Autor notat ab se excogitata in omni studiorum genere, Mechanicis, Mathematicis, Naturalibus, arcana, quorum aliqua annis insequentibus magno cum apparatu & pompâ in lucem edita vidimus, & in quibus hodiè inveniendis laborat multorum industria. Non facilè tamen dixerim, quomodo factum sit, ut à Pegelio ipso nil eorum artificiorum in effectum deductum fuerit, vel tàm exigua ac pene nulla ejus apud alios mentio fiat. Fortassis & ipsi, quae omnibus rerum novarum inventoribus, Invidia & Incredulitas obfuit. Varia illic occurrunt memorabilia. Cum p. 111. proponitur ratio Chirur. 27 gica insignis & rara homini communicans extera, quae ipsi bona, & interna multa quae noxia avertens: cui non Chirurgiae alicujus infusoriae suspicio oriatur? Paginâ 125. de navigii aërei fabrica agit: de illo Franciscus Lana in prodromo all argente maëstra operosè egit, & ante illum quoque Petrus Mormius in arcanis collegii Rosiam detectis p. 14. & 15. quaedam proposuit. Paginâ 125. de machinâ aliquâ memorat, quam tempore quocunque quivis seu fortior seu debilior agitare possit: Simile quid in actis Anglicis & Gallicis deprehendimus. Ibidem de ratione quâ ex vase imo liquores quotcunque diversi effundantur, habetur; ita ut quivis inde vinum, nunc rubrum, nunc tandidum; nunc aquam, nunc aliud atque aliud liquoris quodcunque velit genus, imò calidos & ferventes, si velit, liquores depromat. Cui verò non idem hoc artificium videbitur? quo aliquis ore evomere varii generis liquores potest, quod à circumforaneis quibusdam, ante anslos non ita multos, cum maximâ omnium admiratione factum fuit. Quae pag. 16.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
