# Polyhistor. Vol. 3 212

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE SCRIPTORIBUS BIBLIOTHECARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/212

De libris tenuitur judicat Scaliger in Excerptis, pag. 61. Videri quoque de eâ potest Spizelius in Dissertatione praliminari Sacr. Biblioth. Arcan. §. 14. & Conring. Bibl. Aug. pag. 140. Alexandri Brasficani de Regiâ Budensi Bibliothecâ MStis locupletissimâ, miserè à Turcis direptâ, extat Epistola, praefixa Salviano ab ipsô edito. Sed nuperâ Budae recuperatione aliquae ejus reliquiae receptae, quarum Catalogum Pflugius promisit. De Bibliothecâ Florentinâ Monconisius Itinerar. part. 2. pag. 480. Idem ibid. pag. 443. de Bibliotheca Vaticanâ & pag. 29i. de Bibliotheca Electoris Palatini, ubi de cimeliis & nummis, qui in istâ Bibliothecâ asserventur, Bibliothecâ Mediceâ à Sigismundo Regali, à Sylverio Florentino & Petro Francisco Minozzio Epigrammatibus celebrata, quae Lugduni prodierunt 1673. Privatarum Bibliothecarum historiae, quod sciam, non extant: referas fortè huc Epistolam Naudaei, quam scripsit, dehortatoriam, de non distrahendâ Bibliotheca Mazerinianâ, cujus singularia recenset Conring. Bibl. 37Ag. pag. 118.* Extat Collegii Parisiensis Societatis Jesu Bibliothecae Systema, quô traditur Bibliothecae ejus historia, ortus, & incrementum; est dispositio elegantissima, ut ideae loco esse possit Bibliothecam aliquam adornaturo, vel Historiam literariam ὡς ἐν τύπῳ & per Synopsin consideranti. Certè sola libliotheca illum in modum disposita Locorum Communium instar esse possit. Quem in usum Bailletus quoque commendat, tom. 2. pag. 275. qui illic Garnierum ejus Systematis autorem vocat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
