# Polyhistor. Vol. 3 214

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, GAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/214

Perpetui vel sunt universales, quales modo diximus, omnium scilicet scientiarum & temporum; vel particulares, respectu vel nationum certarum, vel ordinum, vel scientiarum, vel Bibliothecarum, earumque vel publicarum, vel privatarum, quae vel spectant ad viros doctos, vel sunt officinales, vel respectum certi nominis habent &c. Scriptores temporarii scribunt de certi temporis libris, vel ordino aliquo vel fine illo. Vestibulum ante ipsum nobis hîc quasi Hodegeta & Janue Patulcius excubat PHILIPPUS LABBEUS, vir, qui in texendis Catalogis totam penè vitam consumpsit. Is Bibliothecam Bibliothecarum, cujus ideam ad calcem novae Bibliothecae Manuscriptorum adjecerat, scripsit, librum olim rarum, Parisiis 1664. in 8. editum, deinde auctiorem Rotomagi, novissimè Anno 1681. Lipsiae in 12. recusum, editione quartâ, ut titulus habet, juxta exemplar Rotomagense. Vocat autem Bibliothecam Kibliothecarum, quod recenseat omnes autores, qui Catalogos Catalogorum ediderunt, & de Biblioshecis vitis & elogiis scripserunt. Adjecit Bibliothecam nummariam & Mantissam antiquariae supellectilis, quae continet autores antiquarios & nummarios. Huic postremae editioni additus est Seldeni liber exiguus de nummis. Primum autores omnes confusè ponit, hinc subjicit indices distinctiores eâ serie; Primus repraesentat autores secundum artes & scientias dispositos: Secundus autores, qui de libris per nationes distributis scripsere: Tertius enumerat Bibliothecas sodalitatum & collegiorum: Quartus Miscellaneos de variis argumentis: Quintus scriptores de homonymis: Sextus Polygraphos enumerat: Septimus recenset nomina & cognomina Bibliopolarum & Typographorum: Octavus agit de Bibliothecis secundum varia cognomina. Adduntur Indices Nominum & Gognominum. Imperfectus ille labor est, & augeri multis modis patest. Illum altero tanto auctiorem se editurum Vincentius Placcius jamdudum paomisit. * Nunc vero ntonius Teissierus, idem scilicet, qui Elogia Thuanaea cum commentario edidit, auctiorem hunc librum dedit sub titulo Catalogi autorum, qui librorum Catalogos, Indices, Bibliothecas, Elogia, Vitas, Orationes funebres, scriptis consignarunt, Genevae An. 1686. in 4to impressum, cui sequenti anno aliud auctarium accessit. Illo verò, cum Labbeus autores plusquam 800. non recenseat, autores plusquam 2050. & Vitarum & Orationum funebrium scriptores 1200. enumeravit: patriam & professionem, ubi Labbeus omiserat, addidit; ac duos praeterea indices, omissis tantùm injuriis, quibus ille optici. mis autoribus insultat. CONRADUS GESNERUS intor universalos & perpetuos Catalogorum Scriptores principatum obtinet, Vir maximis suis laboribus optimè de Rep. literanâ meritus Fuit enim & vertendo & colligendo omnium diligentissimus. Injurii sunt & ingrati in bonum virum exteri quidam, qui ejus scripta passim traducunt ut non satis accurata, & solô labore, nullâ verò ingenio, spectanda. Quod familiare solet esse in Germanos convitium omnium exterorum; qui, si non haberent a Germanis congestas rei literariae opes, angustiùs certè secum habitarent. Adeo (quae Vossii praefat. in Theolog. Gentil.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
