Latin
22
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 22
Unproofread scanNot analysed yet
jam commendata, aliquatenus iis sit satisfactum, morem lubentes geremus, praesertim cum justo pauciora sint, quae ille congessit, &pleraque nobismet etiam observata. Nec tamen omnia promiscue, ex Analectis nostris, copiam Judiciorum istiusmodi Honorificorum suppeditantibus ingentem, huc transscribemus, sed potiora tantum, &a Scriptoribus singularum ferme Europae cultioris gentium ὀξοχωτέροις, aut famam saltem aliquam doctrina haud vulgari jam assecutis, profecta, caeteros obscuriores haud morati, brevitatis studio, seligemus. XXVIII. Agmen ducant ITALI, &hos inter, Jesuitae duo Romani, doctrina multiplici, Sacra atque Profana, nomen jamdudum celebre ubique terrarum consecuti. Alter horum, ATHANASIUS KIRCHERUS, gente Germanus, in Phonurgia Nova, A. 1673. edita, Virum Eruditum, alter autem DANIELBARTOLUS, Ferrariensis, in Libro de Sono &Tremoribus Harmonicis, Sermone Italico Bononiae A. 1681. excuso (51.) ,Autorem Doctum, Morhofium nostrum salutat. Loca utriusque integra §. 63, in Epistolae de Scypho Vitreo sono Vosis humanae disrupto, honorifice ab ipsis allegatae, Historia, ἀυτολόξει recitabuntur. Accedat his tertius BENEDICTUS BACCHINUS, Casinensis, ex Ducis Mutinensis Historiographo Theologiae in Acad. Bononiensi A. 1693. factus Professor, qui, in Ephemeridibus suis Literariis Anni 1692. Parmensibus, Italice exaratis (52.) ,Epistolae Viri Illustris, Godfr. Gvilh. Leibnitii ad Ant. Magliabecchium Excerpta, &,in istis, hoc de Morhosio, ejusque Posybistore, Judicium exhibet, ab Achille Daniele Leopoldo, JCto Lubecensi eximio, mihi communicatum: Havendo il Sig. Magliabechi, consue Lettere al solito dottissime, relevato alcuni sbagli presidal Morhosio nel suo Polistore, il Sig. Leibnitio gli accorda proceduti dell imperfetta notitia delle cose, e delle Lingue ad esso estranee, quantumque fosse il Morhosio huomo di gran lettione, divasta eruditione, Poeta egregio e Filosofo buono, esia desiderabili il vedere ascita la continuatione dell opera sodetta, un Tomo dicui manoscritto si dice in istato da uscit posthumo alla luce. XXIX. Italos GALLI sequantur. Equibus AUTOR Continuationis Europae modernae (Suite del Europe Vivent), quae Genevae A. 1671. prodiit, ANONYMUS, in Professorum Academiae Kiloniensis ἐξοχωτέρων Recensu (53), sequenti Nostrum dignatus est Elogio: G. D.