# Polyhistor. Vol. 3 223

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, GAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/223

* Nunc quidem 40 prodeunt Mercurii aliqui officinales librorum, singulis semestribus, non in Belgio tantum sed & alibi, editorum, curantibus Waesbergiis, quorum diligentia merito laudanda est, non enim nudos tantum titulos sed & argumenta simul exhibent. Sed sera est illorum opera, & à paucis tantum annis inchoata. Anglica gens Batavis longè fuit negligentior in consignandis ingenio-41 rum monumentis; nihil enim ab illis produit, quod mereatur nominari, cum tamen sint extentque penè innumera ingeniosissimae gentis in omnibus doctrinis scripta, prodeantque quotidie, tam Latinâ quam vernaculâ linguâ, plura. * Quod ad vetera attinet, praeter JOH. BALEUM, cujus extant 42 Centuriae Virorum illustrium Anglicorum; & compilatorem ejus JOH. PITSEUM, qui de simili argumento & de iisdem autoribus scripsit, pleraque describendo & interpolando; & quendam Eduardum LEIGH, qui populari linguâ de recentioribus autoribus aliqua scripsit; neminem habemus, nisi paucula illa velimus his addere, quae in Actis Philosophicis habentur. Sed ea tantùm Physica sunt & Mathematica. Baleum plerique non bonâ fide in recensione suâ versatum judicant. In Pitseo compilatore multi notantur errores: Burtonus in Graecae linguae historiâ p. 55. impudentem plagiarium nominat. * Quae GEORGIUS LILIUS elogia Anglica scripsit, exigua sunt, & memoratu vix digna. Fuit ille filius Guilhelmi Lilii, qui teste Burtono p. 56, ut Graecis literis commodiùs operam daret, in Rhodo insulâ quinque annos degit. Prodeunt & singulis mensibus Mercurii officinales, qui defectu aliorum colligi & notari possunt. Extat etiam Catalogus librorum, qui incendio Londinensi perierunt, ex quo hunc defectum utcunque resarcire possumus. * Subsidio etiam esse potest ANTONIUS44 WOOD, qui in Historiâ Oxoniensi commemorat libros à Professoribus Oxoniensibus, omnibusque hujus Academiae alumnis, qui postea ad celeCatalogus quoque Oxoniensis britatem nominis pervenerunt, editos. Bibliothecae jungi his potest: Sed nulla tamen in omnibus est plena & ordinata Autorum Anglicorum recensio.* Qui doctorum Scoticae gentis hi45 storiam descripsit in Historiâ Ecclesiasticâ Scotiae THOMAS DEMPSTERUS, non satis bonâ fide eâ in re versari existimatur à multis, quorum judicia collegit Bailletus tom. 2. pag. 188. Et sanè hominem fuisse praeferocis & perversi animi, ex iis apparet, quae de ipso narrat Erythraeus Pinacoth. I. mum. 9. DaneDanorum scripta, sed per Catalogum tantùm digesta, breviter consignavit ALBERTUS BARTHOLINUS, cui auctarium accessit à THOMA fratre. Rudes sunt illi labores, qui per catalogos tantùm ordinati sunt. Meliùs mererentur de publico, qui secundum seculorum seriem omnia consignarent, & accuratam simul Prosopographiam ederent. (qq) Nunc quoque Holsatorum, Hamburgensium & Lubecensium scriptorum historiam laudabili profectò conatu molitur JOHANNES MOLLERUS, Flensburgensis, cujus operis designatio habetur in Cimbriae literatae prodromo, qui A. 1687. Slesvvigae editus est. Opus autem ipsi in 4. partes dividetur. I. serie Chronologica exhibebit Elogia fusiora Scriptorum indigenarum. II. elogia Scriptorum exterorum, qui apud Cimbros inclaruerunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
