# Polyhistor. Vol. 3 225

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, GAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/225

Utinam in Germanâ gente esset, qui hoc patriae suae pietatis officium5 praestaret, colligeretque accuratam scriptorum & autorum suae gentis historiam; certè numero vinceremus omnes, non aequè dicam pretio. Scribunt enim multi, imò vomunt libros; quibus ut excuteretur è manu calamus, publicâ autoritate providere deberet. Hinc contemptus nostrae gentis apud gentes nasutiores, quae tamen, si rem accuratiùs pensitaveris, multum Germanorum diligentiae debent. Id certè vel ipse livor fatebitur, absque Germanis vix tantos in re literariâ progressus facturas caeteras nationes, quae Germanos quadantenus Poedagogos nactae sunt: quod aliquando ostendam Dissertatione singulari ac meritis Germanorum in rem litemriam. Supersunt multi libri, tam Latinâ quam vernaculâ linguâ scripti, qui in pretio haberi merentur; qui si notarentur accuratiùs, non parum hoc tum ad gloriam, tum ad utilitatem faceret. * Coepit quidem MEL-5I CHIOR ADAMI aliqua de vitis Theologorum, JCtorum, Medicorum & Philosophorum commentari, qui in nostrâ gente aliquod tamen operae pretium fecit; quanquam longè à perfectâ Historiâ absit: in elogiis prolixior est, in scriptorum recensione non adeò accuratus. * Eandem telam, 2 continuavit HENNINGUS WITTE, Gymnasii Rigensis Professor celeberrimus, vir doctus & amicus noster, qui è Programmatibus Academicis elogia & scripta collegit; addidit & exterorum nonnullorum vitas, laudabili quidem operâ. Sed vix uni homini tam vastum argumentum exhaurire licet, quod adeò operosum est, & literarum commercia penè infinita postulat. Nunc ille Diarium Biographicum instituit, (rr) in quo Scriptores seculi XVII praecipui concisè descripti. Postea (5s) Theologorum (rr) Henn. VVittenii Diaerii Bieographici Seculi XVII, Scriptores illius, Annorum & Dierum Emortualium ordine, sed saepius, quo sd Scripta imprimis, parum accurate, recensendis. Tomus I, ab A. 1600. ad 1688, perductus Gedani A. 1688. Tomus autem II, prioris παμελειπόμενα & Continuationem ad A. 1690. exhibens, Rigae A. 1691. in ato, prodiit. Tertium Autor addere constituerat, telam eandem ad finem usque Seculi pertexturum, sed promissis, morte immatura d. 22. Jrn. A. 1696. extinctus, stare non potuit. Theologorum atque Philologorum Lutheranorum Quinquaginta Imagines ari in(ss) sculptas, Vitas & Scripta, exhibuit, non Ant. Reiserus, sed Theophilus Spivelius, Beclesiastes Augustanus, in Temale Houoris, quod Augustae A. 1673. in 4to prodiit, Reserate. Subjuncta tamen illi est Reiseri, Gymnasii tunc patrii Augustani Rectoris, & Theologi deinde Hamburgensis, Epistola ad Spizelium etudita, Observstiones. quasdam de Thsologis ac Philologis iisdem selectiores, in Libro ipso pentermisses, illi commanicans. rum aliquot & Philologorum è nostratibus vitas & scripta recensuit. Vidimus de Bibliotnecarum scriptoribus secundum nationes consideratis; locum ab his occupent, qui agunt de Bibliothecarum scriptoribus respectu certi ordinis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
