Latin
GAP. XVIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 226
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum posset vastus Catalogus texi; sed nolumus operosi esse, cum jam tum illos recensuerit Philippus Labbeus in Bibliotheca Bibliothecarum, Indice tertio, &Teissierius Legendus est Bailletus 54tom. 2. à pag. 118. ad pag. 138. *Prae caeteris omnibus laudanda est ordinis Jesuitici Bibliotheca, quae plenè &copiosè scripta est post Petrum Ribadeneira, à Philippo Alegambe Bruxellensi, quae edita est Antverpiae in folio Anno 1653. Prodiit denuò auctior illa Bibliotheca Nathanaelis Sotwelli operâ anno 1676. Romae: plura de illo libro singularia notavit Bailletus, quae hîc 55 non repetam. Commendari quoque debet Bibliotheca Scriptorum sacri ordinis Cisterciensis, à Carolo de Visch adornata, cujus editio secunda plenior 56 Coloniae Agrippinae 1656. in 4to prodiit, *In hac memorabilis omnino est illa Johannis Caramuelis Lobkowitz operum, tam editorum quam ineditorum, recensio, ab ipso autore consignata, &hîc inserta à pag. 178. ad p. 200. ubi multa occurrunt notatu dignissima. Incredibile est, quantum autor ille librorum scripserit unus in omni scientiarum genere: in quibus secretiora etiam quaedam, &vulgo non animadversa, &singularia quaedam cogitata continentur. De caeteris legi Bailletus potest.