# Polyhistor. Vol. 3 226

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, GAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/226

Eorum posset vastus Catalogus texi; sed nolumus operosi esse, cum jam tum illos recensuerit Philippus Labbeus in Bibliotheca Bibliothecarum, Indice tertio, & Teissierius Legendus est Bailletus 54tom. 2. à pag. 118. ad pag. 138.* Prae caeteris omnibus laudanda est ordinis Jesuitici Bibliotheca, quae plenè & copiosè scripta est post Petrum Ribadeneira, à Philippo Alegambe Bruxellensi, quae edita est Antverpiae in folio Anno 1653. Prodiit denuò auctior illa Bibliotheca Nathanaelis Sotwelli operâ anno 1676. Romae: plura de illo libro singularia notavit Bailletus, quae hîc 55 non repetam. Commendari quoque debet Bibliotheca Scriptorum sacri ordinis Cisterciensis, à Carolo de Visch adornata, cujus editio secunda plenior 56 Coloniae Agrippinae 1656. in 4to prodiit, * In hac memorabilis omnino est illa Johannis Caramuelis Lobkowitz operum, tam editorum quam ineditorum, recensio, ab ipso autore consignata, & hîc inserta à pag. 178. ad p. 200. ubi multa occurrunt notatu dignissima. Incredibile est, quantum autor ille librorum scripserit unus in omni scientiarum genere: in quibus secretiora etiam quaedam, & vulgo non animadversa, & singularia quaedam cogitata continentur. De caeteris legi Bailletus potest.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
