# Polyhistor. Vol. 3 232

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/232

Nicolai Heinsii Bibliotheca catalogus prodiit, Viris doctis in pretio habendus, ob exquisitos, qui illic recensentur, libros, tam editos quam ineditos & MStos, ac manibus Scaligeri, Salmasii aliorumque Criticorum notatos: Cui jungi potest Bibliothecae Goesianae catalogus Anno 1687 Leidae editus; in quo non rariorum tantùm librorum, sed & magnus nummorum apparatus est. Notari quoque possunt & comparari, ubi incideris in illos, Calixti, Reineccii, Pawii, Gothofredi) Cti &c. Catalogi. Adriani Pavven Catalogus Hagae Comitis Anno 1654. & ibidem Anno 1656. editus: in quo multitudo librorum cum selectu certat. Etiam Catalogi officinales non spernendi, ut Catalogus Bibliopolii Elzeveriani, qui Amstelodami prodiit Anno 1681, in quo multi exotici autores. Sunt & ab aliis Typographis & Bibliopolis alii publicati catalogi, in quibus recensendis non ero prolixus. li quoque, qui libros impresserunt, typographi certos consignare librorum à se editorum catalogos solent. Extant Catalogi librorum, qui à proelo Manuciorum, Stephanorum, Plantinorum, Morelli, Camoisii &c. prodierunt. Sunt praeterea, qui certi temporis Bibliothecas scripserunt, quo referendus est Leo Allatius in Apibus urbanis, librô, quô describit Viros eruditos, Romae tempore Urbani VIII viventes, & eorum scripta recenset. Pertinent & huc Ephemeridum scriptores apud varias nationes, de quibus suprà diximus. Sunt, qui suorum librorum Catalogos scripserunt, ut Campanella, Gaddius, Cardanus aliique, Sunt, qui laborem susceperunt colligendi libros quoscunque rariores,

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
