# Polyhistor. Vol. 3 234

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE VITARUM SCRIPTORIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/234

per exempla; haec posterior priori praeferenda omnino est, quo magis ipse usus in rem praesentem deducit. Prout enim incidimus in vitam vel Philosophi, velJCti, vel Medici, vel Politici; ita multa discimus, quae ad scientias illas spectant, è τύπῳ illo περιστατικῷ, singularia, de quibus nunquam cogitarunt, qui praecepta tantùm proponunt. Ex illis arcana quaedam colligi possunt, quae non scientiam tantum, sed & prudentiam hominis literati augent. Ut enim in Vitâ Civili, ita quoque in vitâ hominis literati, prudentiâ quâdam opus est in omni negotio. Conversationis sanè eruditae ratio è vitis Virorum doctorum formari quam maximè potest: Quam ob causam ego vitas Virorum doctorum & illustrium, qui vel ad literas vel ad Rempublicam adhibentur, non superficiariâ aliquâ & jejunâ operâ, sed quam plenissimè, describi velim, ut vel ipsa μικρολογία in his mihi placeat. Nam vel ex minimis rerum circumstantiis aliqua, quae in usum tuum erunt, capies.* Non placet sententia Maresii, qui lib. 2. Epist. 5. in Historicis minimorum recensionem indulget, in Vitarum scriptione illam damnat: quâ in re totus ab illo dissentio. Ille quidem Suetonii & Nepotis exempla obtendit; at illi compendia tantùm rerum sectantur, & ab iis distinguendi, qui unius vitam describunt. Ipsa enim methodi ratio requirit majorem in unius vitae scriptione diligentiam, quam in plurium veluti conglobatione: & vel Attici vitâ ostendit Nepos, quid summariâ aliquâ percursatione locupletior ac copiosior narratio praestet. Non probat ille, si quis Ducis alicujus vitam scribendam suscipiat, & universam rerum illius tempore gestarum, quibus ex parte tantùm interfuerit, historiam admisceat. Germanam verò eodem libro Epist. 25. gentem laboriosissimam, ut per contemptum vocat, reprehendit, quod in ejusmodi elogiis multi sint, & in eâ materiâ, ut in aliis ferè, περίεργοι. Ex his quidam eorum, inquit, parentes referunt, diem, & aliquando horam, qua nati sunt, & talia, quae in Regibus solùm & in viris maximè illustribus requiruntur. Quasi scilicet virorum celebrium conditio idem non mereatur, & quae ille praetermittenda judicat, etiam inter memorabilia referri non debeant.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
