# Polyhistor. Vol. 3 237

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE VITARUM SCRIPTORIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/237

Quibus & interpretationem addidit verbis totidem: Non repulsui, quod intus imortunium. Horum verò cum diu sensum simul perpendissent, & si quid tristius in iis lateret, deprehendere conati suissent, autor fuit Guarraeo Guionius, ut, quia jam ex illa domo, quam Semurrii incolebat, migrare constituerat, quod illius foetori recurrentem iterum iterumque coeliacum dolorem, quem passus fuerat, tribueret, non longiorem in illa moram traheret. Sed longè gravius exitium illa verba portendebant: siquidem post dies octo, cum Quarraeus rei publicae causae Flaviniacum, Regiarum partium oppidum, perrexisset, domus illa à fundamentis convulsa de nocte repente concidit, fatalique, nec penitus impraevisâà Guionio ruina suos incolas oppressit: cujus rei historiam eleganti carmine (ut audio) Guionius postea cecinit, quo tam charum Regi & Reipublicae caput jure merito è tanta clade ereptum fuisse sibi & bonis omnibus gratulabatur, minimè omissa, ut decuit, Socratis & Bruti geniorum mentione. Memorabilis haec sanè historia est, quae, etsi ad Guionii personam non pertineret, occasione tamen à Guionio data inductus, minimè praetermittendam existimavit Philibertus de la Mare: atque exemplo aliis fuit, quomodo in hoc argumento sit versandum. De Guiaone Patino refert, qui ejus epistolas Gallicas edidit, in praefatione earum, adeò illum in vitis eruditorum sagacem fuisse, ut ne minima quidem inexplorata reliquerit. Fuere jam tum apud antiquos, qui in hoc genere laudabilem operam 10 posuere; quorum pauci ad nostra tempora pervenerunt. Philosophorum vitas aliqui, aliqui dogmata, aliqui cum vitis simul dogmata scripsere: ac fuere plures saepe, qui unius Philosophi Historiam tradidere. Ita Gellius Noct. Atticar. lib. 14. cap. 3. multos nominat, qui de Xenophontis Platonisque vitâ & moribus exquisitissimè scripserunt. Justinus Matyr in Παραιιέσει scriptores Pythagoricae vitae & Historiae citat. Philo Byblius Grammaticus triginta libros περὶ πόλεων καὶ οὖς ἑκάστη ἀυτῶν ἐνδόξους ἥνεγκε, de urbibus, & quos earum quaeque celebres genuerit, teste Suida, de quo Jonssius Histor. Philos. lib. 3. cap. 7. qui, si hodie extarent, illo judice, multis jam rixis de patriâ virorum illustrium facile remedium foret. Plures è veteribus Biographis, tam Graecis quam Latinis, recenset Vossius in Arte. Historicâ cap. 7. p. 40. & Wouvverius Polymath. c. 12. qui omnes temporum injuriâ interierunt. De Agatharchide, an Biographis accensendus sit, videatur Jonssius, lib. 2. c. 12. Qui Biographi Philosophici supersint, notum omnibus est. Habemus Diogenem Laërtium, Eunapium, Hesychium Illustrium, de quibus in Polyhistore Philosophico plura. Imperatorum, Caesarum, Principum in Republicâ virorum vitas recensuerunt ex antiquis Plutarchus, Cornelius Nepos, Svetonius, Hist. Aug. Scriptores. Cum ergò Historia nihil aliud sit, quam Philosophia exemplis utens: Vitae vero descriptio singularis historia sit, quae unius hominis actiones in Republicâ describit, ideò accuratius instituenda est, quod τύπον illum πρακτικὸν, qui ex ipsis rerum circumstantiis emergit, evidentiùs ob oculos ponat; ac simul nexum rerum, quae ab uno illustri viro, si is inter praecipuos sit, gestae sunt, apertiùs demonstrat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
