Latin
DE VITARUM SCRIPTORIBUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 238
Unproofread scanNot analysed yet
Tales ergo scriptores necesse est πραγματικοὺς vεl πραγματομαθεῖς esse, qui usum rerum magnum habent, quique φιλοσοφεῖν πραγματικῶς didicerunt; quâ de re tam multa praecipit in praefatione suâ Polybius, in quam legi aureus ille Casauboni commentarius potest. Est praeterea prudentiae non levis argumentum in iis scriptoribus, qui ex aliorum hominum vitâ, quid ex usu praesenti sit, ostendunt, aliosque officii suiladmonent. Praeclarè Boclerus in Commentar. ad Cornel. Nepotem medium illud iter vocat, quo inter potentiorum ambitiones mediâ licet viâ pergere, nec abruptâ per suavitatem incessendi, quâ accenditur dominandi cupido; nec declivi per adulationem &silentium, quo Reip. studium negligitur: Obviâ, inquit, morum similitudine, dum alios legunt, sibi occurrunt ipsi, &in censurâ exterorum, nec opinantes, sua judicari facta intelligunt: nec timenda est indignatio. Vident enim vera narrari, non ludi fabularum colore: neque odio hic locus; sciunt enim ex officio historici fieri, quod demimus: solus pudor superest, &tacita conscientiae admonitio, quae ut non semper ab incepto revocat audacia constlia; ita cautione nonnunquam temperat. Haec Boclerus rectè quidem: sed incidunt interdum tempora, ubi hujusmodi institutum scriptori odium &obtrectationem &vel exitium parit, ut Tacitus in Vita Agricolae c. 1. 2. testatur. Scilicet schola quaedam civilis prudentiae proponitur in ejus, cujus 12 vitam describimus, exemplo, ut nulla dari plenior informatio possit. *Quid non in vitâ Attici, à Nepote scripta, civilis prudentiae latitat, qui privatus quidem fuit, sed multum potuit in Republica? Quo consilio militi suo diligenter legendos suadet Naudaeus lib. 2. de studio militari. p. 510. eos Biographos, qui ducum &imperatorum bellicorum vitas scriptis consignarunt. Ex Agricolae Vitâ, à Tacito scriptâ, quid non discat Vir rebus civilibus vel bellicis admotus: Si vitam Agrippae vel Maecenatis haberemus ab historico veteri consignatam, utilissimum esset ad studium civile: nunc eorum res gestas hinc illinc sparsim collegerunt Böclerus in commentationibus de Maecenate, &Agrippâ. J. Caesarem, quem Svetonius nobis in vitâ suâ expressit, Zevecotius eleganti commentario illustravit, &Stephanus Ambrosius Schiappalaria in vitâ Caesaris Italicâ linguâ scriptâ, Antverp. 1578. in ato editâ, pulcherrimè &uberrimè suo seculo ob oculos posuit, quid juvent aut obsint in Republ. cives potentes &locupletes, &obstinati. Quot non habemus inter recentiores vitarum scriptores, unde multa disci Politico possunt? Ex Vitâ Catharinae Medicae, quam multa ad res Gallicas pertinentia notari possunt? Vita Villaregii à Pastorio in linguam latinam conversa Ministro Principis proderit. Multi sunt inter Gallos Biographi, de quibus legendus in Bibliothecâ Gallicâ Sorellus. Sunt &antiquorum à recentioribus Vitae scriptae: qui ex fragmentis corpus aliquod historiae, sed imperfectae neque satis connexae, concinnant: qui Philologi potius, quam veri Politici &Historici, partibus funguntur.