# Polyhistor. Vol. 3 243

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE VITARUM SCRIPTORIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/243

* Quantus Vir fue-33 rit Philippus Melanchthon, nemo ignorat; pluris sanè aestimandus, quam vulgò fit. Primus ille in Germaniâ disciplinarum omnium & purioris Theologiae cum Luthero restitutor, nullum eruditionis genus intactum reliquit, ut in singulis habitare, non peregrinari, videretur. Nervos in illo & impetum requirunt nonnulli, sed tamen nec illud extra laudem est. Ut enim habuit ingenium compositum & moderatum, & ab affectatione omni alienum; ita talem se quoque in omnibus vitae actionibus & scriptis exhibuit. Stylus ipsi purus & limpidus, nonnunquam humilis, nonnunquam assur* Ejus Viri vitam descri. 34 gens: plena tamen ingenii & prudentiae omnia. psit Joachimus Camerarius, Vir suô tempore doctissimus, & intimioribus literis prae omnibus in Germaniâ excultus. Multa disces ex illô, quae pertinent ad statum literarium & ecclesiasticum: omni enim scenae, quae tum adornabatur, vel praefuit vel interfuit Melanchthon, nomen omnibus Germanis meritò venerabile. His addi possunt aliorum Theologorum Protestantium vitae, tum, qui singulatim prodiere, tum quae ex iis excerpsit Melchior Adami, è quibus sic inter se junctis multa addisci possunt, quae statum Ecclesiae Protestantium pertinent, ut Melanchthonis Historia multa continet historiae literariae. Ejus judicia de optimis Autoribus, Patribus, Oratoribus, Poëtis, ex omnibus ejus scriptis collegit unô volumine Georgius Richterus, sub titulo: Crises Melanchthonianae, de quo suprà diximus.* Ejus Camerarii 35 Narratio extat de Eobanò Hessô, qui fuit suô tempore inter Poëtas praecipuus quae de compluribus aliis ejus aetatis doctis & eruditis Viris aliqua memorat. Adjectae sunt Epistolae Camerarii & Eobani Hessi mutuae, omnes eruditae, & rebus literariis refertae. Ad res illorum temporum sacras & literarias pleniùs noscendas omnino 36 JOHANNIS REUCHLINI, Phorcensis Legg. D. qui Capnionem vocabat. quique Melanchthonis Praeceptor fuit, VITA pertinet. Ille enim, excitatis Hebraicis & Graecis literis, adversus rabiosam Monachorum pertinaciam & judaeorum quorundam perfidiam januam aperire elegantioribus & purioribus studiis visus est. Ab hoc quasi aurora eruditionis illucescere coepit, unde potiùs à luce Phosphorus, quam à fumo Capnio dicendus. *Ejus vitam Georgius Pflugerus, Joannes Murmelius, Paulus Merula, scripsisse dicuntur Teissiero, quos tamen non vidi. Strictim enarravit Melchior Adami: sed nunc plenissimam & uberrimam dedit Joannes Henricus Majus, itidem Phorcensis, & in Gymnasio Durlacensi Profess. P. & in templo primario Pastor: qui primùm orationem inauguralem de eo habuit, sed postea prolixis & utilissimis notis illustravit, optimè de cive suo bonisque literis meritus. Editus est liber Durlaci Anno 1687. in 8. ac multa memorabilia continet. VITA Hh Dtized by Google Dig

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
