Latin
DE VITARUM SCRIPTORIBUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 244
Unproofread scanNot analysed yet
VITA PETRI LOTICHII SECUNDI per Johannem Hagium scripta, 35 non pauca erudita continet. *Fuit Phoenix Poëtarum Germaniae Lotichius, 40 omnibus exteris si non superior, certè aequalis. *Hujus tamen vel ipsis Germanis penè ignotum nomen est: exteri nullam ejus mentionem faciunt. J. C. Scaliger, cum censuram Poëtarum Germanorum instituit in Hypercriticô suô, ne verbulum quidem de hôc nostrô, qui tamen omnibus caeteris erat anteferendus. Mira in illo suavitas &concinnitas carminis, &vix imitabilis, ut mihi superare interdum ipsum Ovidium, ac Virgilianam in Eclogis suavitatem unus exprimere videatur. Multa habet vita ejus memorabilia, quae ipsi per Italiam Galliamque peregrinanti obtigerunt; multae in illâ de Viris doctis notitiae. Dolendum, immaturo fato &in ipso flore aetatis, anno scilicet 32. obiisse è philtri reliquiis, quod ipsi in Italiâ propinatum fuit. Solus inter Batavos Heinsius tam candidus fuit, ut aestimaret ipsius ingenium lib. 2. Eleg. 2. quam in obitum Taubmanni scripserat. Ita enim ille non minus honorificè, quam verè: Hîc sedet &priscos Lotichius ardet amores. Hoc nullum majus gens tua nomen habet. Nec negat hoc Naso, lateri cui proximus haeret, Nec negat hoc Nemesi nunc quoque junctus amans. Nec negat hoc Veneris puer &Cytherëia mater, In terris alium vix habitura parem. Non satis pro dignitate viri judicavit Thuanus, qui illi Eobanum Hessum