# Polyhistor. Vol. 3 244-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE VITARUM SCRIPTORIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/244-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/244-2

praeponit; quo ille non solùm; sed & omnibus caeteris est superior: Quod ostendit cognatus ejus Johannes Petrus Lotichius in Promulside Criticâ, sive censurâ super Poëtis novantiquis, Francofurti Anno 1645 Aeditâ: ubi multis argumentis ostendit, non Eobano tantum Hesso, sed & caeteris omnibus superiorem esse Lotichium Secundum. Quâ in re, etsi nihil à vero alienum dixit, non deerunt tamen, qui vel immodestiam, vel affectum ejus nimium, hic reprehendant. Videndum etiam est Lipsii de Lotichio Elogium, 41 quod legitur tom. 2. operum p. 74. lit. B. * Illud singulare in hoc viro & propemodum divinum est, ac plus quam Poëticum ἐνθουσιασμὸν arguit, quod in Elegia 4. lib. 2. ad Joachimum Camerarium scriptâ tristissima obsidionis & expugnationis Magdeburgensis fata integro seculo praedixerit. Res omnino notatu digna, ac elegia illa pulcherrima est. Haec ille aurea carmina, quod mireris, inter armorum strepitus ipse miles scribebat. CHRISTOPHORI FORSTNERI VITAM, vel potius Elogium, scripsit Böclerus. Dignus certè tanto viro Panegyristes. Nam non tantùm in elegantissimis suis in Tacitum commentariis, quantus vir fuerit, ostendit; sed & in luce ipsâ atque actione prudentiam suam declaravit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
