Latin
DE VITARUM SCRIPTORIBUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 245
Unproofread scanNot analysed yet
*Ma43 lignè de tanto viro judicat Amelot de Hussaje in judiciis de Taciti commentatoribus, quae Moralibus suis promisit, cum dicit, familiari illo in Germanos convicio Forstneri Commentarium nihil esse, nisi locos communes, exempla malè saepe adduci, neque quicquam conferre ad politicam. Longè sanius Böcleri de eo judicium est, peritioris in isto negotio arbitri, quam est iste Amelotius. *Ex hâc ejus vitâ unum hoc memorabile de Thomâ Campa-44 nellâ hîc adducam. Non praetereundum est, inquit Boclerus, quod in Italia, cum Campanellam inpiseret, ei usu venit. Tenebatur ille in custodia, nec ad videndum nisi custodibus arbitris quisquam admittebatur. Plures unà accesserant, &de more aevi libellos colligendis illustribus nominibus destinatos Campanellae in cub tulo tradi jussetant. Postquam inscripserat is, quae voluit, admissos contemplatus, sine haesitatione Forsinerum nunquam antea visum nomine compellavit, manuque prehensum de futuris honoribus &quibusdam aliis eventibus edocuit. Extitit fides praedictis: sive ex liberali &multarum bonarum rerum indice facie feliciter, conjecturam facere contigit; sive veterem de divinatione prudentum sententiam, ad hoc quoque praesagiorum genus, monitu exemploque Cardani referre, fas est. Quanquam tutius est in his facta scire, causam ignorare. WALLENSTEINII VITA à GUALDO scripta lingua Italica, &45 postea in Latinam conversa à Josua Arndio, ejusque notis politicis illustrata, multa continet praeter historiam, quae ad officium Ducis bellici pertinent. BEMBI Cardinalis &CONTARENI VITA à JOHANNE CASA46 scripta, praeter singularem latinae linguae nitorem, quâ ejus monumenta latina commendantur, multa ad rem literariam &civilem pertinentia tradit. ANTONII MARIAE GRATIANI libri de Casibus Virorum illustrium 47 &de Vitâ Commendoni ad res civiles commendari debent, quorum singularis etiam in linguâ latinâ nitor est. Multa possent de vitis singularibus, quas autores certi scripsere, dici; 48 sed omnes illas recensere &operosum nimis esset &supervacuum: sufficiet potiores aliquas notasse. Si quis nomina aliorum, qui vitas scripserunt, nosse velit, adeat Bibliothecam Thuanam, Cordesianam, &Teissierii Indicem. Seqvuntur jam illi, qui vitas multorum autorum scripserunt, uno volumine comprehensas, qui plerumque in Elogiis subsistunt, &rarò ad specialia descendunt. Habemus collectas à Joh. Jacobo Boissardo vitas 49 virorum illustrium cum iconibus, qui liber editus est quatuor partibus Francof. An. 1597. Imagines adjecit Theodorus de Bry. Breviter omnia &satis nervosè inde excerpsit Melchior Adami, ut carere, quantum ad Germanos, hôc Boissardô possint, qui Melchioris Adami vitas habent; nisi quis iconibus delectetur, quae tamen planè non sunt ad vivum factae. MARTINUS HANCKIUS scripsit libros duos de Romanarum rerum 50 Scriptoribus, tam veteribus quam novis; atque ita ordinavit, ut primò vitam recenseat, secundò scripta, tertiò judicia variorum autorum. Idem de Byzantinarum rerum scriptoribus librum eâdem methodô confecit, Lipsiae editum Ann. 1677. Multa quidem debet Vossio; sed labor tamen non inutilis est, cum sic ordinatè procedat, &varia tamen alia misceat. Indices