# Polyhistor. Vol. 3 248.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 248.1 to 248.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/248.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/248.1

Quod si omnes aequè fama celebres non sunt, tamen & vulgo ignoratos nosse interest, in quibus plus interdum sapientiae, quam in aliis, latitat. SCAEVOLAE seu GAUCHERII SAMMARTHANI & ABELII illius filii extant Elogia Vitae & alia opera edita in 4. Paris. Ann. 1633. Fuere viri eruditissimi, judicio solido, & ab omni adulatione remoti. Verùm Oratoris potiùs quam Historici partibus funguntur. Nihil enim de scriptis illorum habent, quod tamen potissimum hic erat. Characteres & lineamenta potiùs ducunt. Scaevola ob Poëmata sua Virgilianum aliquid spirantia notissimus eruditis. Quidam illum omnibus sui seculi Poëtis praeferunt. Varia de iis & Abelii Sammarthani Poëmatibus judicia collegit Bailletus part. 3. tom. 4. de Poëtis p. 166. & seqq. * De his Elogiis ita Mareiius lib. 2. Epist. 25. Nostrorum vitas Sammarthanus scripsit versu, quam prosâ, melior, cujus soluta oratio etiam poësin redolet. Ea fere sunt uniusmodi, & in doctorum Catalogum multos è Senatu & alios refert: qui multa scripta reliquerunt, quique alioquin non magni fuerunt in literis nominis. Laudat eo loco Michaëlem Marolium Villa-Lupensem Abbatem, qui vitas scribendas fusceperit, de quo nihil hactenus vidi. * Promisit & Guido Patinus Epist. 133. ad imitationem Sammarthani, Elogia Galsica: T ay autrefois ramasse hien de memoires pour faire des Eloges Latins des Francois illustres en Sience, Al imitation de Mr. Scevola de Ste. Marthe, à quoi je pourrai travailler! Hiver prochain pendant les soirees mais le nombre des malades me fait peur, c est ce qui fait que je n ose le promettre absolument. Et in fine Epistolae haec habet: Si Dieu me fait la grace d’ en venir la, je feraei mes eloges plusbeaux, plus curieux, & plus historique qué ceux de Monsieur de Sainte Marthe, ausquels ils ne céderont que pour l expression. Ie ny mettrai que d honnetes gens & dont le mérite fera la degnité. VITAE JURECONSULTORUM non sunt plenè tractatae.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
