# Polyhistor. Vol. 3 248.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 248.5 to 248.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/248.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/248.5

Si veterum haberemus vitas diligenter descriptas, multum hinc lucis accederet Jurisprudentiae: imprimis si commentationes illorum ad leges cum curâ recenserentur, quantum de iis haberi possit è fragmentis) Ctorum, quae in Pandectis habentur, & ex Oratoribus & Historicis. * Si non omnibus numeris absolutum, saltem non inutilem praestitit laborem Johannes Bortrandus, Praeses Tolosanus, cujus extant de Jurisperitis libri duo, Lugduni Batav. recusi An. 1675. in 8vo. Promisit plenius de JCtis veteribus opus Vir doctissimus Aegidius Menagius, ut videre est in Praefatione illâ, quam praemisit amoenitatibus Juris civilis, quae nunc auctiores editae sunt. Quod si illud opus ad finem perducturus sit, gratulabimur orbi erudito. Cura circa recentiores] Ctos quorundam exigua est, ut Joh. Fichardi, Rutilii, & Guidonis Pancirolli, qui postremus diligentiùs rem suam instituit. Ejus de claris legum interpretibus libri quatuor prodierunt Venetiis in 4to An. 1637. & denuo ibidem An. 1655. Germanorum JCtorum vitas usque ad sua tempora dedit Melchior Adami. Speciales quorundam JCtorum vitas descripserunt Cujacius & Baldunus: quanquam hic Antonio Matthai ut plagiarius vapulat: nam elogio Massonu indignatur, qui ipsum Cujacio comparaverat. Sed de his plura aliô locô.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
