Latin
25
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 25
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim intra Themidis, cujus summa Axiomata jamdudum obtinuit, sese continere potest cancellos, quin libero &excelso animo per latissimos scientiarum lingvarumque omnium campos fertur, Poeseos quippe &Eloquentiae, quas publice profitetur, Antiquitatis item omnis, atque uti Philosophiae universae, ita Naturae imprimis Arcanorum, &olim &recens inventorum, consultissimus. Quibus, sub finem Recensus istius, haec adduntur: Sed Anterem inspicere ipsum pretium erit operae. Is enim, uti Cornu Copiae quoddam est Eruditionum non trivialium, ita legentes quoque sic delectabit, ut ardentissimum in ipsis reliquorum Ingenii foetuum, quos affectos perfectosque domi fovet, desiderium accendat. M. Aug. A. 1686. (70.) ,Praefulgidum ab iisdem Academiae Christian Albertinae Lumen est appellatus; &,biennio post, M. Oct. A. 1688. (71. ),in Summorum Capitum Partis Polystistoris Literarii prioris Enarratione, hoc mactatus Elogio: Hanc Eruditionis partem, quae omnes omnium Scientiarum ac Artium Scriptores scrutatur &explorat, commonstrare satagit doctissimus &in omni literarum ac disciplinarum genere probe versatus Autor; qui, cum nihil ferme ignoret, infinitos Libros legerit, &res omnes mente complexus de iisdem eleganter &ornate scribere valeat, uni quasi Systemati universae Eruditionis Apparatum includere, &,sub Polybistoris Elogio, omnem scientiarum complexum, aut Polymathiam, exhibere, instituit. --Quam provinciam quin Vir omnigena eruditione instructus insigniter exornaturus, &vastum licet argumentum, pro doctrina, qua ingenti valet, digne executurus sit, dubitare nos non sinunt, quos jam dedit, priores duo Libri. XXXV. A. 1691. ,M. Sept. (72.) ,Mors ejus Literatis hisce verbis est annunclata: Dissimulare non possumus Celeberrimi, &saepius nobis in his Actis ex merito laudati Polyhistoris, lugendum universo Orbi Literato obitum, quippe qui Lubecae, d. 30. M. Julii proximi, ex diuturno langvore &Cachexia, A. aet. 55. ,expiravit. A. 1697. . M. Jun. (73. )sequens de Poëmatis ipsius, ac Autore simul illorum, Judicium legitur honorificum: Inter coeteras felicissimi Ingenii Morhofiani dotes, quibus Vir Doctissimus rem Literariam ornavit, &,praeclaris variisque editis Ingenii industriaeque Monumentis, aeternam nominis famam sibi acquisivit, non postrema fuit Carminis pangendi, &scientia, &facultas. Rei quidem Poeticae quae fucrit in eo scientia, quamque recondita divinae hujus Artis cognitio, ex eruditissimo ejus de Germanorum Lingva &Poesi &Poesi discimus Commentario. Qua vero polluerit carminis etiam scribendi facultate, &quam dextrum in hac senserit Apollinem, argumento esse poterant, cum Germanica Carmina, memorato Libro subnexa, tum Latina cumprimis longe plurima diversis temporibus ab eo composita atque edita Poemata, nunc ab Haeredibus optimo consilio in unum Corpus collecta. A. 1698. ,M. Jul. (74.