# Polyhistor. Vol. 3 250

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/250

Turpe est, Germanos nostros non esse eâ de re sollicitos, inter quos magna est artificum industriorum & solertissimorum copia, quorum ipsa saepe cum autoribus pereunt inventa. De pictoribus quibusdam in Germanicâ linguâ memoriae quaedam apud Sandratum extant: sed infinita alia possent colligi.* Ingens aliquod corpus & Systema, quô omnium pictorum, veterum & recentiorum, vitas comprehendit, moliebatur Fnanciscus Junius, qui olim ipse de picturâ librum edidit. Ostendit mihi ipsi, cum essem in Batavis, librum à se scriptum, satis copiosum & vastum; qui an unquam edendus sit, ambigo: Typographum enim, qui sumptus erogare vellet, invenire non potuit. (yy) Nunc fortè vivere desiit vir ille tum temporis octo73 genarius * Nostrâ aetate Carolus Dati scripsit Vitas Pictorum antiquorum, Florent. editas Anno 1667. in 4t0. CAP. XX.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
