Latin
251.1 to 251.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 251.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
indicium tamen dederimus, unde illae petendae: Nunc dicemus aliquid de fructu hujus laboris, ne quis existimet, intra solam nomenclaturam rem ilIam consistere. *Monuimus jam in ingressu operis, quantum momenti sit in historiâ literariâ, &quam difficile sit illius fundum emetiri, quam difficultatem utilitas infinita solari poterit; Quare fuerunt non pauci, qui conatus quosdam ad rem illam attulerunt, sed irritos hactenus &spe suâ destitutos. Non verò adeò desperata res esset, si certô ordine &probè dispertitis operis institueretur. *Fuerunt, qui universales scientias methodô secretâ &singulari excogitarunt, cum crederent, se summas omnium rerum rationes animô complecti posse, atque ita universali quôdam typô omnis doctrinae abdita se comprenensuros. Sed steriles fuisse hos labores jamdudum compertum est: Sola perfectae omnium rerum cognitioni viam sternit Bibliothecaria notitia; quae, quamdiu non est tota exculta, non sperari poterit perfecta &universalis omnium seculorum &artium doctrina. At verò rem infinitam postulas, dixerit aliquis: Imò non est infinita, &satis commodè finibus suis coërcebitur, modò in promptu sint subsidia ad illam rem idonea. *Sunt verò ad illa sumptus necessarii à Magnatibus subministrandi, quod palmarium in hôc negotiô est; Privatorum enim sortem &conditionem conatus illi excedunt: deinde Doctorum ad eundem scopum conspirantium aequalis propensio, unius prudentis &docti viri auspiciis ordinata; qui si laborem illum per disciplinas distinctum susceperint, à pluribus aliquot annorum cursu faciliùs hoc expedietur negotium, quam ab unô homine integrô seculô. Seligantur ergò homines singuli in arte suâ &disciplinâ, quam profitentur, excellentissimi, qui laborem hunc aggrediantur. Distinguantur primùm disciplinae notionales à realibus; in illis intricatior proficiendi ratio est, ob multitudinem sectarum &opinionum, non tamen omninò impossibilis: in realibus disciplinis, ut Physica &Mathesi, quaeque illis subordinantur, promptiùs procedere possumus; in singulis verò peculiares quaedam rationes ineundae sunt, secundum quas institui haec tractatio debeat.