# Polyhistor. Vol. 3 251.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 251.1 to 251.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/251.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/251.1

indicium tamen dederimus, unde illae petendae: Nunc dicemus aliquid de fructu hujus laboris, ne quis existimet, intra solam nomenclaturam rem ilIam consistere.* Monuimus jam in ingressu operis, quantum momenti sit in historiâ literariâ, & quam difficile sit illius fundum emetiri, quam difficultatem utilitas infinita solari poterit; Quare fuerunt non pauci, qui conatus quosdam ad rem illam attulerunt, sed irritos hactenus & spe suâ destitutos. Non verò adeò desperata res esset, si certô ordine & probè dispertitis operis institueretur. * Fuerunt, qui universales scientias methodô secretâ & singulari excogitarunt, cum crederent, se summas omnium rerum rationes animô complecti posse, atque ita universali quôdam typô omnis doctrinae abdita se comprenensuros. Sed steriles fuisse hos labores jamdudum compertum est: Sola perfectae omnium rerum cognitioni viam sternit Bibliothecaria notitia; quae, quamdiu non est tota exculta, non sperari poterit perfecta & universalis omnium seculorum & artium doctrina. At verò rem infinitam postulas, dixerit aliquis: Imò non est infinita, & satis commodè finibus suis coërcebitur, modò in promptu sint subsidia ad illam rem idonea. * Sunt verò ad illa sumptus necessarii à Magnatibus subministrandi, quod palmarium in hôc negotiô est; Privatorum enim sortem & conditionem conatus illi excedunt: deinde Doctorum ad eundem scopum conspirantium aequalis propensio, unius prudentis & docti viri auspiciis ordinata; qui si laborem illum per disciplinas distinctum susceperint, à pluribus aliquot annorum cursu faciliùs hoc expedietur negotium, quam ab unô homine integrô seculô. Seligantur ergò homines singuli in arte suâ & disciplinâ, quam profitentur, excellentissimi, qui laborem hunc aggrediantur. Distinguantur primùm disciplinae notionales à realibus; in illis intricatior proficiendi ratio est, ob multitudinem sectarum & opinionum, non tamen omninò impossibilis: in realibus disciplinis, ut Physica & Mathesi, quaeque illis subordinantur, promptiùs procedere possumus; in singulis verò peculiares quaedam rationes ineundae sunt, secundum quas institui haec tractatio debeat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
